DE DIFFERENTIIS
|
|
Inter ultionem et vindictam. ultio vindicat factum, vindicatio futura
|
519.2
|
prohibet. ideo Mars ultor, non vindex dicitur.
|
|
Praedam <et> rapinam. praeda victos spoliat, rapina subito venit. itaque
|
|
illa victoria gaudet, haec petulantia.
|
5
|
Cur et quare. cur simpliciter percontatur, quare causam rationem-
|
|
que desiderat.
|
|
Delictum et peccatum. qui deliquit, non fecit quod facere debuit; qui
|
|
peccavit, hoc fecit, sed parum recte.
|
|
Remedium et medicamentum. remedium, ne periclitemur, datur;
|
10
|
medicamentum ad subita pericula aptatur; atque ita remedium submovet
|
|
imminentia, medicamentum sanat inlata.
|
|
Flumen et fluvium. flumen idem fluit et manet, fluvius temporibus
|
|
siccatur.
|
|
Corinthium et Corinthiacum. Corinthium civem dicemus, Corinthia-
|
15
|
cum vas.
|
|
Roseum et rosaceum. roseum per se, rosaceum mixtum.
|
|
Fuscum et nigrum. fusco album opponitur, nigro candidum.
|
|
Pugnare <et> oppugnare et inpugnare. qui pugnat, resistit; qui oppugnat,
|
|
obsessor est; qui inpugnat, per omnia inimicus est. itaque pugnat exer-
|
520.1
|
citus, oppugnantur vel castra vel urbes, inpugnantur inimici.
|
|
Album et candidum. album natura fit, candidum cura.
|
|
Decus et decorem. decus honoris, decor formae.
|
|
Pompei porticus et Pompeia et Pompeiana. Pompei, si possidet;
|
5
|
Pompeia, si publicavit; Pompeiana, si in alterius dominationem venit.
|
|
Satietas et saturitas. satietas ventris, saturitas animi.
|
|
Obiurgat eum cuius habet potestatem; monet propter benivolentiam;
|
|
admonet, ut confirmet memoriam; summonet, ut possit ordinate pro-
|
|
nuntiare. igitur in obiurgante potestas, in monente benivolentia, in ad-
|
10
|
monente memoria, in summonente officium.
|
|
Anticum et vetus. anticum est quod excessit patrum memoriam,
|
|
vetus annorum multorum sentit utilitatem. vinum hoc melius est, quod
|
|
fit vetustum.
|
|
Sartrix et sarcinatrix. sartrix quae sarcit, sarcinatrix quae sarcinas
|
15
|
servat.
|
|
Videre et spectare et intueri et aspicere et cernere et animadvertere.
|
|
videmus natura, spectamus voluntate, intuemur cura, aspicimus ex inproviso,
|
|
animadvertimus et cernimus animo.
|
|
Ostentum et portentum et monstrum et prodigium. ostentum quod
|
20
|
praeter consuetudinem offertur, ut puta si videatur terra ardere vel caelum
|
|
vel mare: portentum quod porro et diutius manet futurumque postmodum
|
|
aliquid significat: monstrum est contra naturam, ut est Minotaurus: pro-
|
|
digium quod mores faciunt, per quod detrimentum exspectatur. itaque
|
|
qui prodigia faciunt prodigi vocantur, in ostento raritas admirationem
|
25
|
facit, in monstro rectus ordo naturae vincitur, in portento differtur even-
|
|
tus, in prodigio detrimenta significantur.
|
|
Turbam et frequentiam. angustus locus facit turbam, frequentiam
|
|
multitudo.
|
|
Putat et suspicatur. qui putat, omni genere errat; qui suspicatur,
|
30
|
aliquid pervidit.
|
|
Frater et germanus. frater aut ex alia matre aut ex alio patre potest
|
521.1
|
esse, germanus ex isdem parentibus sit necesse est.
|
|
Sermo et loquella. sermo omnium gentium est, loquella cuiusque
|
|
gentis propria dialectos.
|
|
Comes et adsecula et sodalis et cliens. comes iter facit, adsecula
|
5
|
sequitur potentiorem, sodalis adulescentiae nomen est, cliens * * * ita comes
|
|
tutus, adsecula officiosus, sodalis amicus, cliens summissus.
|
|
Causa et ratio. causa docet facta, ratio solvit obscura.
|
|
Nomen et vocabulum. nomen proprium indicat, vocabulum diffundit
|
|
significationem.
|
10
|
Horret et trepidat. horret corpus, trepidat motus animi.
|
|
Quaerere et inquirere et desiderare. quaerimus disciplinam, inquiri-
|
|
mus de quo dubitamus, desideramus vel quod diligimus vel quod amisimus.
|
|
Temerarius et audax. temerarius sine respectu salutis obicit se
|
|
periculis, audax sine ratione impetum facit. ergo audax non providet,
|
15
|
temerarius non timet.
|
|
Longum et longincum. longum praeverbium est, itaque verbum illi
|
|
opponitur: longincum itineris est.
|
|
Felix et fortunatus. felix ita natus est, fortunatus cum opibus nomen
|
|
accipit: ita felix naturae bono fruitur, fortunatus commodo temporis.
|
20
|
Aestas et aestus. aestas est pars anni, aestus calor [temporis]. aestus
|
|
a nimio calore nomen accipit; aestas nomen non amittet, etiamsi tempe-
|
|
rata est.
|
|
Citius et celerius. citius praeverbium qualitatis praelativae simile
|
|
cognominis †pro matura est etiam significantiam habens, velut iam fessi
|
25
|
ante tempus re facta ut loquatur non ostendit qualitatis, sed temporis. at
|
|
celeritas sui temporis est perfecta.
|
|
Simul et una. simul locum demonstrat, una congregationem.
|
|
Comminus et eminus. <comminus gladiis pugnamus, eminus> iaculis,
|
|
quia illud a manibus non recedit, hoc e manibus emittitur.
|
30
|
Parsi et peperci. parsi semel, peperci saepius.
|
522.1
|
Dicere et loqui et narrare. dicimus quod volumus, loquimur invicem,
|
|
narramus quod ignoratur.
|
|
Vultus et os. vultus proprie hominis, os omnium.
|
|
Memoriose et memoriter. memoriosus habet ad vetustatem referendam
|
5
|
memoriam, memor beneficii memoriam vel iniuriae refert. ita memoriose
|
|
qui facit, ostendit in omni re naturae bonum; memoriter gratum vel
|
|
fortem ex eo ostendit, quod aut retribuit beneficium grate aut iniuriam
|
|
vindicat fortiter.
|
|
Ordinare et disponere. ordinatio simplex est, dispositio vaga.
|
10
|
Consideratius et considerantius. consideratius praeverbium ex cogno-
|
|
mine, considerantius ex participio.
|
|
Dedicatum et consecratum. dedicatur deo, consecratur quasi sanctum
|
|
constituitur, hoc est dedicatur deo, consecratur quod profanum sit.
|
|
Quatenus et quatinus. quatenus qua fine, quatinus quoniam.
|
15
|
Voluntatem et voluptatem. voluntas facto gaudet, voluptas fieri cupit.
|
|
Novissimum et ultimum. novissimum ordinis, ultimum orbis.
|
|
Furtim et furaciter et furtive. furtim cum incipit, furaciter quasi
|
|
artificiose a consuetudine involandi, furtive †iam quod ablatum. ergo
|
|
furtim furaciter furax furtive locus facit.
|
20
|
Imum et infimum. imum summo respondet, infimum velut infra
|
|
humum.
|
|
Commodare et accommodare. commodat mutuam pecuniam, accom-
|
|
modat aptat.
|
|
Splendorem et fulgorem. fulget natura, ut ignis sol, splendet <arte>,
|
25
|
ut aurum argentum.
|
|
Mereri et merere. meret pretium, meretur gratiam. itaque illud
|
|
vectigale, hoc honorarium est.
|
|
Pedale et pedule. pedale mensura est pedis, pedule vero sub pedi-
|
|
bus praestat utilitatem.
|
30
|
Araneum et araneam. araneum quod textum est, aranea quae texit.
|
|
Opinionem et rumorem et famam. opinio hominem suspectum facit,
|
|
fama vel commendat vel destruit, rumor indicat. opinio ostendit, fama
|
523.1
|
iudicat, rumor tumultuatur.
|
|
<Querimoniam et querelam.> querimonia certae rei est, querela super-
|
|
vacua est. itaque prior gravitatis, posterior levitatis est.
|
|
Transfugam et perfugam. transfuga suos reliquit et ad alios venit,
|
5
|
perfuga supplex est. ergo transfuga * * * ut adiuvetur.
|
|
Hunc et istum et illum et eum. hunc et istum in proximo notat;
|
|
illum ostendit quidem longe stantem, sed in conspectu; eum absentem
|
|
refert.
|
|
Glorium et gloriosum et gloriatorem. glorius unius est gloriae;
|
10
|
gloriator non habet causam gloriandi, sed tamen gloriatur; gloriosus
|
|
pluribus ex causis esse cogitur.
|
|
Abrogantem et adrogantem. adrogat aliquid sibi, etiamsi non meruit;
|
|
abrogat qui alii aufert vel qui legem tollit.
|
|
Continue et continuate. continue facimus, continuate sine inter-
|
15
|
missione.
|
|
Externum et alienum et extraneum et extrarium. externus est exterae
|
|
gentis; alienus nullo loco, sed re differt; extraneus qui extra eandem
|
|
ianuam est; extrarius qui extra eandem aream est.
|
|
Lucidum et luminosum. lucidum est quod aperto caelo lumen accipit,
|
20
|
luminosum quod multis foraminibus inluminatur.
|
|
Expertum et experrectum. expertus est aliquid aut in bona parte
|
|
aut in mala, experrectus de somno.
|
|
Delubrum et sacellum et templum et lucum et fanum et bidental.
|
|
delubrum, in quo homines pericula sua deluunt; ponunt enim vel pilum
|
25
|
vel scutum vel alia plura suscepta votis: sacellum parvulum aedificium
|
|
diis consecratum: templum in loco augurato: lucus locus fulmine ictus et
|
|
arborum spissitate tectus: fanum Fauno consecratum, unde Fauni appella-
|
|
bantur prius et illi qui vagabantur fanatici: bidental locus fulmine tactus
|
|
et expiatus ove; bidentes enim oves appellantur.
|
30
|
Occidere et interficere et perimere et iugulare et necare. interficere
|
|
et perimere prisca sunt, occidere ob caedem dictum est, iugulare ob
|
|
iugulum, necare a nece, interficere a facto.
|
|
Virtutem et fortitudinem et vigorem et velocitatem et vehementiam.
|
524.1
|
virtus hominum summum bonum est, quae in oratione et in cursu potest
|
|
videri: fortitudo vis corporis ad sustinendos labores: vigor animi habet
|
|
elationem: velocitas corporalis celeritas, quasi velo cita: vehementia a
|
|
vi et impetu mentis.
|
5
|
Facultatem et facilitatem. facultas locupletis, facilitas artificis est.
|
|
itaque dives facultatem habet multa vel emendi vel redimendi, artifex
|
|
opera perficiendi facilitatem.
|
|
Silere et tacere. silet cuius loquentis sermo comprimitur ab ipsa
|
|
significatione litterae s, tacet qui ne loqui quidem coepit.
|
10
|
Ignoscere et concedere. ignoscit qui dissimulat se nosse quod com-
|
|
perit et ita silentio peccata †fecerit, concedit qui omnia peccata condonat.
|
|
Habere et possidere. habere potest etiam †fur nequam; possidet nemo,
|
|
nisi qui aut relictae aut donatae rei aut emptae dominus est. ita in
|
|
habente onus, in possidente usus est.
|
15
|
Munus et donum. munus quod amicus vel cliens vel libertus officii
|
|
causa mittunt, vel munus gladiatorium; donum quod diis datur: inde ubi
|
|
dona ponuntur, donarium appellatur. possunt et illa nihilo minus dona
|
|
dici, quae donant pauperibus divites vel potentes. illud quoque donum
|
|
putandum est, quod militibus donatur in castris, ut vallaris corona.
|
20
|
Noxam et noxiam. noxa poena est, noxia culpa.
|
|
Scientem et scitum. sciens qui scit, scitus qui scitur vel festivus.
|
|
Animantia et animalia. animantia animam faciunt, animalia animam
|
|
habent.
|
|
Abspulsum et repulsum. abspulsus est ab aliquo pulsus, repulsus
|
25
|
retro pulsus.
|
|
Visum et visitatum. visum semel, visitatum saepius scito esse.
|
|
Metum et timorem et formidinem et pavorem. metus motus est
|
|
animi, timor tumor, formido fert interdum rationem, pavor puerilis est.
|
|
Reperire et invenire. reperimus nostra, invenimus aliena.
|
30
|
Videte et videtote. videte imperat, videtote mandat.
|
|
Proprium et privatum. proprium cuiusque proprium, privatum non
|
|
publicum.
|
|
Onus et sarcinam. onus vehiculorum et maius est, sarcina hominum.
|
525.1
|
Sumere et accipere. sumimus quae posita sunt, accipimus quae
|
|
porriguntur.
|
|
Locupletem et divitem et opulentum et potentem et beatum et fortu-
|
|
natum et pecuniosum. locuples a copia locorum; dives, quia dividendi
|
5
|
facultatem habet; opulentus ab opibus; potens, quia quod vult potest;
|
|
fortunatus cui forte aliquid contigit; beatus animo, qui apud Graecos
|
|
μακάριος est; pecuniosus qui habet pecuniam vel pecora.
|
|
Grandem et magnum et inmanem. grande <in> incremento, magnum
|
|
in amplitudine, inmane praecipuae amplitudinis.
|
10
|
Poeticen et poesin et poema et poeticum. poetice est rei, ut histo-
|
|
rice, poesis operum contextus, poema certis pedibus et legitimis inclusa
|
|
materia, poeticum in poeta utile est.
|
|
Homonymiam et synonymiam. homonymia una voce multa significat,
|
|
synonymia multis vocibus idem testatur.
|
15
|
Clupeum et clypeum. clypeum armorum, clupeum imaginis.
|
|
Parvum et breve et exiguum et pusillum. parvum in tempore, breve
|
|
in spatio, exiguum in corpore infantis, pusillum in corpore pumilionis.
|
|
Involare et subripere. involat qui in die venit, subripit clam, id
|
|
est furtive.
|
20
|
Speciem et specialitatem et specietatem. species divisio est generis,
|
|
specialitas ficta est ab Antonino grammatico, specietas qualitas.
|
|
Praeverbium et adverbium. praeverbium est euphonon: adverbium et
|
|
vitiosum et fictum est, tamen in usum est receptum.
|
|
Compendium et dispendium et damnum et detrimentum et iacturam.
|
25
|
compendium undique ad pondus pertinet, dispendium deteritur in ponde-
|
|
ribus, damnum dat omnibus, detrimentum usu tritum; iactura quae iacitur,
|
|
ut levetur onere navis.
|
|
Aegrum et aegrotum. aeger animo, aegrotus corpore.
|
|
Altitudinem et alimentum et alimoniam. altitudo incrementum est
|
526.1
|
corporis, alimentum incrementum infantis, alimonia nomen derivativum ab
|
|
alendi via quasi particula animi.
|
|
Aequale et aequabile. aequalis alterius staturae par est, aequabile
|
|
quod aequari potest.
|
5
|
Inscium et nescium. inscius aliquid nescit, nescius nihil novit: alter
|
|
in parte errat, alter in toto.
|
|
Glaciem et nivem. glacies est quae ex coitu aquae constagnat, nix
|
|
ventorum ritu cadit.
|
|
Contrarium et adversarium. contrarium negotium, adversarius homo.
|
10
|
Gallum et Gallicum. Gallus natione, Gallicus ex Gallia.
|
|
Acuere et exacuere praepositione distinguuntur.
|
|
Incertum et dubium. incertum nec tempus nec numerum recipit,
|
|
dubium a duobus incipit.
|
|
Ambulare et inambulare. ambulare incipiunt infantes, inambulant
|
15
|
homines.
|
|
Modulari et moderari. modulari est carmen * * * moderari modum
|
|
imponere.
|
|
Barbaram locutionem et barbarismon. barbara locutio proprie pere-
|
|
grina est, barbarismos fit etiam in latini sermonis locutione.
|
20
|
Cadere et decidere. cadit etiam in plano, decidit ex alto.
|
|
Subsidium et praesidium et auxilium. subsidium quod subest defi-
|
|
cientibus, praesidium imponitur, auxilium repentinum est. ita subsidium
|
|
ad secundos casus praeparatur, praesidium ad custodiam collocatur, auxi-
|
|
lium ut prosit ex insperato venit.
|
25
|
Distrahere et diducere et divellere. distrahere a trahendo, diducere
|
|
a ducendo, divellere a vellendo.
|
|
Corruptelam et corruptionem. corruptela ipsa <res> est, corruptio
|
527.1
|
corrumpentis administratio.
|
|
Caerulum et caeruleum. caerulus naturae color est, caeruleus [natura]
|
|
fingitur: ita alterum est, alterum fit.
|
|
Properare et festinare. qui properat apparet non esse fessus, qui
|
5
|
festinat videtur esse defatigatus.
|
|
Polire et novare. polimus rudia, novamus vetera.
|
|
Nobilem et generosum. nobilis a nobilitate rerum, generosus qui
|
|
graece εὐγενής appellatur: ita alter ex re, alter ex cognatione est.
|
|
Nationem et gentem. natio solum patrium quaerit, gens seriem
|
10
|
maiorum explicat.
|
|
Praeparare et comparare. praeparare prius, comparare undique parare.
|
|
Guttam et stillam. gutta manet, stilla cadit.
|
|
Convenire et coire. convenit in unum, coit in acta.
|
|
Causam et patrocinium et orationem. causa est de qua agitur, patro-
|
15
|
cinium quod adcommodatur, oratio quae loquitur.
|
|
Superbiam et adrogantiam. superbia est a superhabendo, adrogantia
|
|
etiam in pauperem cadit.
|
|
Scrutari et quaerere. scrutatur in te ille qui a te intercipit aliqua
|
|
secreta: quaerere duo significat, vel quod abest, vel quod ad patrimonium
|
20
|
refertur.
|
|
Adnuere et innuere. innuit vel capite vel supercilio, adnuit ad <id>
|
|
quod dictum vel factum est.
|
|
Gnatum et natum. gnatus filius, natus vel pullus.
|
|
Insimulare et simulare. qui insimulat vel arguit vel fingit, qui
|
25
|
simulat probare vult quod non est.
|
|
Proelium et bellum. bellum etiam sine proelio est, cum indicitur;
|
|
proelium [in] ipsa pugna.
|
|
Diligentiam et curam. diligentia a diligendo singula, huic neglegentia
|
528.1
|
opponitur, nec recipit errorem: cura animi est, quae anxium facit hominem
|
|
et tam honestae quam inhonestae rei est.
|
|
Regium et regale. regium quod regis, regale quod rege dignum est.
|
|
Erraticum et erraticium. erraticus et potest errare et solet, erraticius
|
5
|
animus est qui solet errare et desinit: erratio enim animi est repentina
|
|
commotio.
|
|
Errorem et errationem. error est rei vitium, ut amor dolor; erratio
|
|
incertae viae.
|
|
Erratrix et erratica. erratrix personam respicit, ut venatrix; erratica
|
10
|
hedera et vitis.
|
|
Notare et adnotare. notat vel locum quis vel personam vel noxiam,
|
|
adnotat qui notae quid adicit.
|
|
Salubre et salutare. salubre ad locum refertur et ad cibum, salutare
|
|
consilium est. ita salubre non nocet, salutare prodest.
|
15
|
Committere et credere. committimus consilia, credimus pecuniam.
|
|
Sub et in. sub non numquam pro clam ponitur, ut subripuit, <id
|
|
est> clam rapuit, aut fere notat aliqua subdita; in aut intus significat aut
|
|
nimis aut valde et interdum pro non ponitur.
|
|
Claritatem et claritudinem. claritas tam luminis quam perspicuitatis,
|
20
|
claritudo generis. prior itaque splendoris, posterior nobilitatis est.
|
|
Viciniam et vicinitatem. Vicinia vicorum coniunctio, vicinitas homi-
|
|
num conversatio est.
|
|
Communionem et communitatem. communitas est communicandi vo-
|
529.1
|
luntas, communio undique munitio.
|
|
Fultionem et fulturam. fultio, dum fit; fultura, cum facta est.
|
|
Maritimum et marinum. maritima loca sunt vel prope mare introitus
|
|
est, marina vel navis vel belua.
|
5
|
Ieiunium et ieiunitatem. ieiunium dies est, ieiunitas cibi abstinentia.
|
|
Elinguem et elinguatum. elinguis habet linguam, sed usu eius caret;
|
|
elinguatus amisit.
|
|
Suspicacem et suspiciosum. suspicax arguit, suspiciosus recipit.
|
|
Restiarium et restionem. restiarius qui facit, restio qui vendit.
|
10
|
Austerum et severum. austerus graeca consuetudine, severus a saevo.
|
|
Eloquentiam et eloquium. eloquentia perfecta vis orationis, eloquium
|
|
ars supposita commode eloquendi.
|
|
Servitutem et servitium. servitus est sub domino, servi patientia
|
|
servitium facit.
|
15
|
Vituperationem et culpationem. vituperatio vitium parat, culpatio a
|
|
culpa incipit.
|
|
Nominare et appellare. nominatio nominat quem appellat; appellatio
|
|
appellantis vox est in ministerio, et appellat vel a potentiore propter
|
|
iniuriam, vel invocat auxilium magistratus, vel cum pecuniam reposcit.
|
20
|
Tris et tres. tris in accusativo casu, tres in nominativo et vocativo.
|
|
Necessitatem et necessitudinem. necessitudo vel sanguinis vel meri-
|
|
torum cum praeceptoribus <vel> cum amicis; necessitas inmutabilis res est,
|
|
ut mori necessitatis est.
|
|
Serum et sero. serum ad negotium pertinet, sero ad tempus.
|
25
|
Decus et gloriam. decus est instrumentum cuiusque, gloria quasi
|
|
honoris merces.
|
|
Honorem et laudem. honor dignitatis consummatio vel privatim vel
|
|
publice, laus secunda existimatio recte factorum.
|
|
Familiarem et familiaricum. familiare ad dominum non refertur, cum
|
30
|
amici familiares sint; familiaricum quod servo competit, ut sagum gladium.
|
|
Offectorem et infectorem. infector colorem mutat, offector officio
|
530.1
|
obest.
|
|
Certum et verum. certum recipit praepositionem et fit incertum, et
|
|
certum vel pondus vel rei pretium; verum opponitur falso.
|
|
Figuram et formam. figura artis est opus; forma naturae bonum,
|
5
|
unde etiam formosus dicitur.
|
|
Ignominiam et infamiam. ignominia imponitur ab eo qui potest
|
|
animadversione innotare; infamia ex multorum sermone nascitur.
|
|
Nullum et neminem. nullus est tam in re quam in persona; nemo
|
|
in persona dicitur, id est ne homo.
|
10
|
Iratum et iracundum. iratus ex offensa est, iracundus natura.
|
|
Periculum et perniciem. periculum timetur, pernicies contra necem.
|
|
Feroces et feros. feroces animo, feri leones ceterique similes.
|
|
Omnes et cunctos et universos. omnes nullum excipit, ut omnes
|
|
homines, ita res: cuncti utique in personarum numero nominantur prisco
|
15
|
dicti verbo: universi in unam sententiam conversi dicendi quid sive faciendi.
|
|
Auferre et eripere et adimere. aufert quod dedit, adimit imperio
|
|
coactus, eripit vi. itaque auferre possumus, adimere iubemur, eripere
|
|
valemus.
|
|
Studium et disciplinam. studium animi est, disciplina artis.
|
20
|
Inchoare et incipere. inchoat qui incertum facit, incipit cuius exitum
|
|
sperat.
|
|
Bonum et commodum. bonus opponitur malo †quam aliis usu,
|
|
commodus aliis necessario utique prodest.
|
|
Decentem et formosum. decens in gestu est et motu corporis, for-
|
25
|
mosus ab excellenti specie dicitur.
|
|
Decorem et speciem. decor communis est omnium, is facit decentiam
|
|
speciei; species propria fit cuiusque. itaque decor in habitu est, species in
|
|
membris.
|
|
Litem et controversiam. lis nascitur, pertinacia efficit controversiam;
|
30
|
et litigant homines, res in controversiam deducitur. ita controversia partis,
|
531.1
|
lis summae.
|
|
Rixam et pugnam. rixa sine armis est et habet defensionem, pugna
|
|
legem habet vel naturalem vel moralem. aut enim palaestrans exhibet
|
|
virtutem aut armis per summa vitae pericula dimicat.
|
5
|
Occulte et clam. occulte latent, clam celant.
|
|
Navum et celerem. navus a praecipuo navis cursu dicitur, vel alterius
|
|
causa navus, qui studet per officium suum alteri prodesse: celer est [celere]
|
|
naturali habitu et recipit comparationem superlationemque, quia cognomen
|
|
est. ita navus operam navat alteri, celer ut suam rem ita alterius quoque
|
10
|
celeriter perficit.
|
|
Agilem et strenuum et fortem. agilem actio facit, strenuum motus,
|
|
fortem corpus.
|
|
Contumeliam et iniuriam. contumeliam inferunt, iniuriam patiuntur.
|
|
Spectacula et spectamenta. spectacula loca sunt unde spectamus,
|
15
|
spectamenta quae spectantur.
|
|
Pascentia et pabulantia. pascentia sunt quae ex se pascunt, ut prata,
|
|
et pascentia mancipia quae pascunt; ideo etiam pastores vocantur: pabu-
|
|
lantia vero quae pascuntur, ut iumenta.
|
|
Volventia et volubilia. volventia quae volvunt, volubilia quae volvuntur.
|
20
|
Animum et animam. animus qualitas viventis, anima causa vitae.
|
|
Materiam et materiem. materies animi est, materia arboris; et
|
|
materies qualitas ingenii, materia fabris apta.
|
|
Hebescit et hebetescit. hebescit qui natura obstupescit, hebetescit
|
|
qui amittit aciem.
|
25
|
Da et cedo. <cedo> sibi poscit et est inmobile, dat qui †non finite
|
|
facit datum.
|
|
Fidelem et fidum. fidelis fit, <ut domino servus, fidus natura; ita
|
532.1
|
alter tempore cognoscitur, alter semper invenitur.>
|
|
Laudem et laudationem. laus facti instrumentum est, laudatio vero
|
|
est rerum gestarum relatio.
|
|
Fere et aliquando et nonnumquam. fere futurum significat, aliquando
|
5
|
et nonnumquam quod intermittere non patitur.
|
|
Aptum et utile et idoneum. aptum loco venit et tempore, quod
|
|
habet summetriam; utile fertur †uti prudentis litterae; idoneum vel
|
|
amicum per consilia dicimus vel servum in usu domini sui.
|
|
Saxum et lapidem. saxum naturale est, lapis qui ex saxo caesus est.
|
10
|
Certationem et certamen. certatio est administrantium, certamen
|
|
operis.
|
|
Victimam et hostiam. victima maior est, hostia minor.
|
|