| DE DIFFERENTIIS | |
| Inter ultionem et vindictam. ultio vindicat factum, vindicatio futura | 519.2 |
| prohibet. ideo Mars ultor, non vindex dicitur. | |
| Praedam <et> rapinam. praeda victos spoliat, rapina subito venit. itaque | |
| illa victoria gaudet, haec petulantia. | 5 |
| Cur et quare. cur simpliciter percontatur, quare causam rationem- | |
| que desiderat. | |
| Delictum et peccatum. qui deliquit, non fecit quod facere debuit; qui | |
| peccavit, hoc fecit, sed parum recte. | |
| Remedium et medicamentum. remedium, ne periclitemur, datur; | 10 |
| medicamentum ad subita pericula aptatur; atque ita remedium submovet | |
| imminentia, medicamentum sanat inlata. | |
| Flumen et fluvium. flumen idem fluit et manet, fluvius temporibus | |
| siccatur. | |
| Corinthium et Corinthiacum. Corinthium civem dicemus, Corinthia- | 15 |
| cum vas. | |
| Roseum et rosaceum. roseum per se, rosaceum mixtum. | |
| Fuscum et nigrum. fusco album opponitur, nigro candidum. | |
| Pugnare <et> oppugnare et inpugnare. qui pugnat, resistit; qui oppugnat, | |
| obsessor est; qui inpugnat, per omnia inimicus est. itaque pugnat exer- | 520.1 |
| citus, oppugnantur vel castra vel urbes, inpugnantur inimici. | |
| Album et candidum. album natura fit, candidum cura. | |
| Decus et decorem. decus honoris, decor formae. | |
| Pompei porticus et Pompeia et Pompeiana. Pompei, si possidet; | 5 |
| Pompeia, si publicavit; Pompeiana, si in alterius dominationem venit. | |
| Satietas et saturitas. satietas ventris, saturitas animi. | |
| Obiurgat eum cuius habet potestatem; monet propter benivolentiam; | |
| admonet, ut confirmet memoriam; summonet, ut possit ordinate pro- | |
| nuntiare. igitur in obiurgante potestas, in monente benivolentia, in ad- | 10 |
| monente memoria, in summonente officium. | |
| Anticum et vetus. anticum est quod excessit patrum memoriam, | |
| vetus annorum multorum sentit utilitatem. vinum hoc melius est, quod | |
| fit vetustum. | |
| Sartrix et sarcinatrix. sartrix quae sarcit, sarcinatrix quae sarcinas | 15 |
| servat. | |
| Videre et spectare et intueri et aspicere et cernere et animadvertere. | |
| videmus natura, spectamus voluntate, intuemur cura, aspicimus ex inproviso, | |
| animadvertimus et cernimus animo. | |
| Ostentum et portentum et monstrum et prodigium. ostentum quod | 20 |
| praeter consuetudinem offertur, ut puta si videatur terra ardere vel caelum | |
| vel mare: portentum quod porro et diutius manet futurumque postmodum | |
| aliquid significat: monstrum est contra naturam, ut est Minotaurus: pro- | |
| digium quod mores faciunt, per quod detrimentum exspectatur. itaque | |
| qui prodigia faciunt prodigi vocantur, in ostento raritas admirationem | 25 |
| facit, in monstro rectus ordo naturae vincitur, in portento differtur even- | |
| tus, in prodigio detrimenta significantur. | |
| Turbam et frequentiam. angustus locus facit turbam, frequentiam | |
| multitudo. | |
| Putat et suspicatur. qui putat, omni genere errat; qui suspicatur, | 30 |
| aliquid pervidit. | |
| Frater et germanus. frater aut ex alia matre aut ex alio patre potest | 521.1 |
| esse, germanus ex isdem parentibus sit necesse est. | |
| Sermo et loquella. sermo omnium gentium est, loquella cuiusque | |
| gentis propria dialectos. | |
| Comes et adsecula et sodalis et cliens. comes iter facit, adsecula | 5 |
| sequitur potentiorem, sodalis adulescentiae nomen est, cliens * * * ita comes | |
| tutus, adsecula officiosus, sodalis amicus, cliens summissus. | |
| Causa et ratio. causa docet facta, ratio solvit obscura. | |
| Nomen et vocabulum. nomen proprium indicat, vocabulum diffundit | |
| significationem. | 10 |
| Horret et trepidat. horret corpus, trepidat motus animi. | |
| Quaerere et inquirere et desiderare. quaerimus disciplinam, inquiri- | |
| mus de quo dubitamus, desideramus vel quod diligimus vel quod amisimus. | |
| Temerarius et audax. temerarius sine respectu salutis obicit se | |
| periculis, audax sine ratione impetum facit. ergo audax non providet, | 15 |
| temerarius non timet. | |
| Longum et longincum. longum praeverbium est, itaque verbum illi | |
| opponitur: longincum itineris est. | |
| Felix et fortunatus. felix ita natus est, fortunatus cum opibus nomen | |
| accipit: ita felix naturae bono fruitur, fortunatus commodo temporis. | 20 |
| Aestas et aestus. aestas est pars anni, aestus calor [temporis]. aestus | |
| a nimio calore nomen accipit; aestas nomen non amittet, etiamsi tempe- | |
| rata est. | |
| Citius et celerius. citius praeverbium qualitatis praelativae simile | |
| cognominis †pro matura est etiam significantiam habens, velut iam fessi | 25 |
| ante tempus re facta ut loquatur non ostendit qualitatis, sed temporis. at | |
| celeritas sui temporis est perfecta. | |
| Simul et una. simul locum demonstrat, una congregationem. | |
| Comminus et eminus. <comminus gladiis pugnamus, eminus> iaculis, | |
| quia illud a manibus non recedit, hoc e manibus emittitur. | 30 |
| Parsi et peperci. parsi semel, peperci saepius. | 522.1 |
| Dicere et loqui et narrare. dicimus quod volumus, loquimur invicem, | |
| narramus quod ignoratur. | |
| Vultus et os. vultus proprie hominis, os omnium. | |
| Memoriose et memoriter. memoriosus habet ad vetustatem referendam | 5 |
| memoriam, memor beneficii memoriam vel iniuriae refert. ita memoriose | |
| qui facit, ostendit in omni re naturae bonum; memoriter gratum vel | |
| fortem ex eo ostendit, quod aut retribuit beneficium grate aut iniuriam | |
| vindicat fortiter. | |
| Ordinare et disponere. ordinatio simplex est, dispositio vaga. | 10 |
| Consideratius et considerantius. consideratius praeverbium ex cogno- | |
| mine, considerantius ex participio. | |
| Dedicatum et consecratum. dedicatur deo, consecratur quasi sanctum | |
| constituitur, hoc est dedicatur deo, consecratur quod profanum sit. | |
| Quatenus et quatinus. quatenus qua fine, quatinus quoniam. | 15 |
| Voluntatem et voluptatem. voluntas facto gaudet, voluptas fieri cupit. | |
| Novissimum et ultimum. novissimum ordinis, ultimum orbis. | |
| Furtim et furaciter et furtive. furtim cum incipit, furaciter quasi | |
| artificiose a consuetudine involandi, furtive †iam quod ablatum. ergo | |
| furtim furaciter furax furtive locus facit. | 20 |
| Imum et infimum. imum summo respondet, infimum velut infra | |
| humum. | |
| Commodare et accommodare. commodat mutuam pecuniam, accom- | |
| modat aptat. | |
| Splendorem et fulgorem. fulget natura, ut ignis sol, splendet <arte>, | 25 |
| ut aurum argentum. | |
| Mereri et merere. meret pretium, meretur gratiam. itaque illud | |
| vectigale, hoc honorarium est. | |
| Pedale et pedule. pedale mensura est pedis, pedule vero sub pedi- | |
| bus praestat utilitatem. | 30 |
| Araneum et araneam. araneum quod textum est, aranea quae texit. | |
| Opinionem et rumorem et famam. opinio hominem suspectum facit, | |
| fama vel commendat vel destruit, rumor indicat. opinio ostendit, fama | 523.1 |
| iudicat, rumor tumultuatur. | |
| <Querimoniam et querelam.> querimonia certae rei est, querela super- | |
| vacua est. itaque prior gravitatis, posterior levitatis est. | |
| Transfugam et perfugam. transfuga suos reliquit et ad alios venit, | 5 |
| perfuga supplex est. ergo transfuga * * * ut adiuvetur. | |
| Hunc et istum et illum et eum. hunc et istum in proximo notat; | |
| illum ostendit quidem longe stantem, sed in conspectu; eum absentem | |
| refert. | |
| Glorium et gloriosum et gloriatorem. glorius unius est gloriae; | 10 |
| gloriator non habet causam gloriandi, sed tamen gloriatur; gloriosus | |
| pluribus ex causis esse cogitur. | |
| Abrogantem et adrogantem. adrogat aliquid sibi, etiamsi non meruit; | |
| abrogat qui alii aufert vel qui legem tollit. | |
| Continue et continuate. continue facimus, continuate sine inter- | 15 |
| missione. | |
| Externum et alienum et extraneum et extrarium. externus est exterae | |
| gentis; alienus nullo loco, sed re differt; extraneus qui extra eandem | |
| ianuam est; extrarius qui extra eandem aream est. | |
| Lucidum et luminosum. lucidum est quod aperto caelo lumen accipit, | 20 |
| luminosum quod multis foraminibus inluminatur. | |
| Expertum et experrectum. expertus est aliquid aut in bona parte | |
| aut in mala, experrectus de somno. | |
| Delubrum et sacellum et templum et lucum et fanum et bidental. | |
| delubrum, in quo homines pericula sua deluunt; ponunt enim vel pilum | 25 |
| vel scutum vel alia plura suscepta votis: sacellum parvulum aedificium | |
| diis consecratum: templum in loco augurato: lucus locus fulmine ictus et | |
| arborum spissitate tectus: fanum Fauno consecratum, unde Fauni appella- | |
| bantur prius et illi qui vagabantur fanatici: bidental locus fulmine tactus | |
| et expiatus ove; bidentes enim oves appellantur. | 30 |
| Occidere et interficere et perimere et iugulare et necare. interficere | |
| et perimere prisca sunt, occidere ob caedem dictum est, iugulare ob | |
| iugulum, necare a nece, interficere a facto. | |
| Virtutem et fortitudinem et vigorem et velocitatem et vehementiam. | 524.1 |
| virtus hominum summum bonum est, quae in oratione et in cursu potest | |
| videri: fortitudo vis corporis ad sustinendos labores: vigor animi habet | |
| elationem: velocitas corporalis celeritas, quasi velo cita: vehementia a | |
| vi et impetu mentis. | 5 |
| Facultatem et facilitatem. facultas locupletis, facilitas artificis est. | |
| itaque dives facultatem habet multa vel emendi vel redimendi, artifex | |
| opera perficiendi facilitatem. | |
| Silere et tacere. silet cuius loquentis sermo comprimitur ab ipsa | |
| significatione litterae s, tacet qui ne loqui quidem coepit. | 10 |
| Ignoscere et concedere. ignoscit qui dissimulat se nosse quod com- | |
| perit et ita silentio peccata †fecerit, concedit qui omnia peccata condonat. | |
| Habere et possidere. habere potest etiam †fur nequam; possidet nemo, | |
| nisi qui aut relictae aut donatae rei aut emptae dominus est. ita in | |
| habente onus, in possidente usus est. | 15 |
| Munus et donum. munus quod amicus vel cliens vel libertus officii | |
| causa mittunt, vel munus gladiatorium; donum quod diis datur: inde ubi | |
| dona ponuntur, donarium appellatur. possunt et illa nihilo minus dona | |
| dici, quae donant pauperibus divites vel potentes. illud quoque donum | |
| putandum est, quod militibus donatur in castris, ut vallaris corona. | 20 |
| Noxam et noxiam. noxa poena est, noxia culpa. | |
| Scientem et scitum. sciens qui scit, scitus qui scitur vel festivus. | |
| Animantia et animalia. animantia animam faciunt, animalia animam | |
| habent. | |
| Abspulsum et repulsum. abspulsus est ab aliquo pulsus, repulsus | 25 |
| retro pulsus. | |
| Visum et visitatum. visum semel, visitatum saepius scito esse. | |
| Metum et timorem et formidinem et pavorem. metus motus est | |
| animi, timor tumor, formido fert interdum rationem, pavor puerilis est. | |
| Reperire et invenire. reperimus nostra, invenimus aliena. | 30 |
| Videte et videtote. videte imperat, videtote mandat. | |
| Proprium et privatum. proprium cuiusque proprium, privatum non | |
| publicum. | |
| Onus et sarcinam. onus vehiculorum et maius est, sarcina hominum. | 525.1 |
| Sumere et accipere. sumimus quae posita sunt, accipimus quae | |
| porriguntur. | |
| Locupletem et divitem et opulentum et potentem et beatum et fortu- | |
| natum et pecuniosum. locuples a copia locorum; dives, quia dividendi | 5 |
| facultatem habet; opulentus ab opibus; potens, quia quod vult potest; | |
| fortunatus cui forte aliquid contigit; beatus animo, qui apud Graecos | |
| μακάριος est; pecuniosus qui habet pecuniam vel pecora. | |
| Grandem et magnum et inmanem. grande <in> incremento, magnum | |
| in amplitudine, inmane praecipuae amplitudinis. | 10 |
| Poeticen et poesin et poema et poeticum. poetice est rei, ut histo- | |
| rice, poesis operum contextus, poema certis pedibus et legitimis inclusa | |
| materia, poeticum in poeta utile est. | |
| Homonymiam et synonymiam. homonymia una voce multa significat, | |
| synonymia multis vocibus idem testatur. | 15 |
| Clupeum et clypeum. clypeum armorum, clupeum imaginis. | |
| Parvum et breve et exiguum et pusillum. parvum in tempore, breve | |
| in spatio, exiguum in corpore infantis, pusillum in corpore pumilionis. | |
| Involare et subripere. involat qui in die venit, subripit clam, id | |
| est furtive. | 20 |
| Speciem et specialitatem et specietatem. species divisio est generis, | |
| specialitas ficta est ab Antonino grammatico, specietas qualitas. | |
| Praeverbium et adverbium. praeverbium est euphonon: adverbium et | |
| vitiosum et fictum est, tamen in usum est receptum. | |
| Compendium et dispendium et damnum et detrimentum et iacturam. | 25 |
| compendium undique ad pondus pertinet, dispendium deteritur in ponde- | |
| ribus, damnum dat omnibus, detrimentum usu tritum; iactura quae iacitur, | |
| ut levetur onere navis. | |
| Aegrum et aegrotum. aeger animo, aegrotus corpore. | |
| Altitudinem et alimentum et alimoniam. altitudo incrementum est | 526.1 |
| corporis, alimentum incrementum infantis, alimonia nomen derivativum ab | |
| alendi via quasi particula animi. | |
| Aequale et aequabile. aequalis alterius staturae par est, aequabile | |
| quod aequari potest. | 5 |
| Inscium et nescium. inscius aliquid nescit, nescius nihil novit: alter | |
| in parte errat, alter in toto. | |
| Glaciem et nivem. glacies est quae ex coitu aquae constagnat, nix | |
| ventorum ritu cadit. | |
| Contrarium et adversarium. contrarium negotium, adversarius homo. | 10 |
| Gallum et Gallicum. Gallus natione, Gallicus ex Gallia. | |
| Acuere et exacuere praepositione distinguuntur. | |
| Incertum et dubium. incertum nec tempus nec numerum recipit, | |
| dubium a duobus incipit. | |
| Ambulare et inambulare. ambulare incipiunt infantes, inambulant | 15 |
| homines. | |
| Modulari et moderari. modulari est carmen * * * moderari modum | |
| imponere. | |
| Barbaram locutionem et barbarismon. barbara locutio proprie pere- | |
| grina est, barbarismos fit etiam in latini sermonis locutione. | 20 |
| Cadere et decidere. cadit etiam in plano, decidit ex alto. | |
| Subsidium et praesidium et auxilium. subsidium quod subest defi- | |
| cientibus, praesidium imponitur, auxilium repentinum est. ita subsidium | |
| ad secundos casus praeparatur, praesidium ad custodiam collocatur, auxi- | |
| lium ut prosit ex insperato venit. | 25 |
| Distrahere et diducere et divellere. distrahere a trahendo, diducere | |
| a ducendo, divellere a vellendo. | |
| Corruptelam et corruptionem. corruptela ipsa <res> est, corruptio | 527.1 |
| corrumpentis administratio. | |
| Caerulum et caeruleum. caerulus naturae color est, caeruleus [natura] | |
| fingitur: ita alterum est, alterum fit. | |
| Properare et festinare. qui properat apparet non esse fessus, qui | 5 |
| festinat videtur esse defatigatus. | |
| Polire et novare. polimus rudia, novamus vetera. | |
| Nobilem et generosum. nobilis a nobilitate rerum, generosus qui | |
| graece εὐγενής appellatur: ita alter ex re, alter ex cognatione est. | |
| Nationem et gentem. natio solum patrium quaerit, gens seriem | 10 |
| maiorum explicat. | |
| Praeparare et comparare. praeparare prius, comparare undique parare. | |
| Guttam et stillam. gutta manet, stilla cadit. | |
| Convenire et coire. convenit in unum, coit in acta. | |
| Causam et patrocinium et orationem. causa est de qua agitur, patro- | 15 |
| cinium quod adcommodatur, oratio quae loquitur. | |
| Superbiam et adrogantiam. superbia est a superhabendo, adrogantia | |
| etiam in pauperem cadit. | |
| Scrutari et quaerere. scrutatur in te ille qui a te intercipit aliqua | |
| secreta: quaerere duo significat, vel quod abest, vel quod ad patrimonium | 20 |
| refertur. | |
| Adnuere et innuere. innuit vel capite vel supercilio, adnuit ad <id> | |
| quod dictum vel factum est. | |
| Gnatum et natum. gnatus filius, natus vel pullus. | |
| Insimulare et simulare. qui insimulat vel arguit vel fingit, qui | 25 |
| simulat probare vult quod non est. | |
| Proelium et bellum. bellum etiam sine proelio est, cum indicitur; | |
| proelium [in] ipsa pugna. | |
| Diligentiam et curam. diligentia a diligendo singula, huic neglegentia | 528.1 |
| opponitur, nec recipit errorem: cura animi est, quae anxium facit hominem | |
| et tam honestae quam inhonestae rei est. | |
| Regium et regale. regium quod regis, regale quod rege dignum est. | |
| Erraticum et erraticium. erraticus et potest errare et solet, erraticius | 5 |
| animus est qui solet errare et desinit: erratio enim animi est repentina | |
| commotio. | |
| Errorem et errationem. error est rei vitium, ut amor dolor; erratio | |
| incertae viae. | |
| Erratrix et erratica. erratrix personam respicit, ut venatrix; erratica | 10 |
| hedera et vitis. | |
| Notare et adnotare. notat vel locum quis vel personam vel noxiam, | |
| adnotat qui notae quid adicit. | |
| Salubre et salutare. salubre ad locum refertur et ad cibum, salutare | |
| consilium est. ita salubre non nocet, salutare prodest. | 15 |
| Committere et credere. committimus consilia, credimus pecuniam. | |
| Sub et in. sub non numquam pro clam ponitur, ut subripuit, <id | |
| est> clam rapuit, aut fere notat aliqua subdita; in aut intus significat aut | |
| nimis aut valde et interdum pro non ponitur. | |
| Claritatem et claritudinem. claritas tam luminis quam perspicuitatis, | 20 |
| claritudo generis. prior itaque splendoris, posterior nobilitatis est. | |
| Viciniam et vicinitatem. Vicinia vicorum coniunctio, vicinitas homi- | |
| num conversatio est. | |
| Communionem et communitatem. communitas est communicandi vo- | 529.1 |
| luntas, communio undique munitio. | |
| Fultionem et fulturam. fultio, dum fit; fultura, cum facta est. | |
| Maritimum et marinum. maritima loca sunt vel prope mare introitus | |
| est, marina vel navis vel belua. | 5 |
| Ieiunium et ieiunitatem. ieiunium dies est, ieiunitas cibi abstinentia. | |
| Elinguem et elinguatum. elinguis habet linguam, sed usu eius caret; | |
| elinguatus amisit. | |
| Suspicacem et suspiciosum. suspicax arguit, suspiciosus recipit. | |
| Restiarium et restionem. restiarius qui facit, restio qui vendit. | 10 |
| Austerum et severum. austerus graeca consuetudine, severus a saevo. | |
| Eloquentiam et eloquium. eloquentia perfecta vis orationis, eloquium | |
| ars supposita commode eloquendi. | |
| Servitutem et servitium. servitus est sub domino, servi patientia | |
| servitium facit. | 15 |
| Vituperationem et culpationem. vituperatio vitium parat, culpatio a | |
| culpa incipit. | |
| Nominare et appellare. nominatio nominat quem appellat; appellatio | |
| appellantis vox est in ministerio, et appellat vel a potentiore propter | |
| iniuriam, vel invocat auxilium magistratus, vel cum pecuniam reposcit. | 20 |
| Tris et tres. tris in accusativo casu, tres in nominativo et vocativo. | |
| Necessitatem et necessitudinem. necessitudo vel sanguinis vel meri- | |
| torum cum praeceptoribus <vel> cum amicis; necessitas inmutabilis res est, | |
| ut mori necessitatis est. | |
| Serum et sero. serum ad negotium pertinet, sero ad tempus. | 25 |
| Decus et gloriam. decus est instrumentum cuiusque, gloria quasi | |
| honoris merces. | |
| Honorem et laudem. honor dignitatis consummatio vel privatim vel | |
| publice, laus secunda existimatio recte factorum. | |
| Familiarem et familiaricum. familiare ad dominum non refertur, cum | 30 |
| amici familiares sint; familiaricum quod servo competit, ut sagum gladium. | |
| Offectorem et infectorem. infector colorem mutat, offector officio | 530.1 |
| obest. | |
| Certum et verum. certum recipit praepositionem et fit incertum, et | |
| certum vel pondus vel rei pretium; verum opponitur falso. | |
| Figuram et formam. figura artis est opus; forma naturae bonum, | 5 |
| unde etiam formosus dicitur. | |
| Ignominiam et infamiam. ignominia imponitur ab eo qui potest | |
| animadversione innotare; infamia ex multorum sermone nascitur. | |
| Nullum et neminem. nullus est tam in re quam in persona; nemo | |
| in persona dicitur, id est ne homo. | 10 |
| Iratum et iracundum. iratus ex offensa est, iracundus natura. | |
| Periculum et perniciem. periculum timetur, pernicies contra necem. | |
| Feroces et feros. feroces animo, feri leones ceterique similes. | |
| Omnes et cunctos et universos. omnes nullum excipit, ut omnes | |
| homines, ita res: cuncti utique in personarum numero nominantur prisco | 15 |
| dicti verbo: universi in unam sententiam conversi dicendi quid sive faciendi. | |
| Auferre et eripere et adimere. aufert quod dedit, adimit imperio | |
| coactus, eripit vi. itaque auferre possumus, adimere iubemur, eripere | |
| valemus. | |
| Studium et disciplinam. studium animi est, disciplina artis. | 20 |
| Inchoare et incipere. inchoat qui incertum facit, incipit cuius exitum | |
| sperat. | |
| Bonum et commodum. bonus opponitur malo †quam aliis usu, | |
| commodus aliis necessario utique prodest. | |
| Decentem et formosum. decens in gestu est et motu corporis, for- | 25 |
| mosus ab excellenti specie dicitur. | |
| Decorem et speciem. decor communis est omnium, is facit decentiam | |
| speciei; species propria fit cuiusque. itaque decor in habitu est, species in | |
| membris. | |
| Litem et controversiam. lis nascitur, pertinacia efficit controversiam; | 30 |
| et litigant homines, res in controversiam deducitur. ita controversia partis, | 531.1 |
| lis summae. | |
| Rixam et pugnam. rixa sine armis est et habet defensionem, pugna | |
| legem habet vel naturalem vel moralem. aut enim palaestrans exhibet | |
| virtutem aut armis per summa vitae pericula dimicat. | 5 |
| Occulte et clam. occulte latent, clam celant. | |
| Navum et celerem. navus a praecipuo navis cursu dicitur, vel alterius | |
| causa navus, qui studet per officium suum alteri prodesse: celer est [celere] | |
| naturali habitu et recipit comparationem superlationemque, quia cognomen | |
| est. ita navus operam navat alteri, celer ut suam rem ita alterius quoque | 10 |
| celeriter perficit. | |
| Agilem et strenuum et fortem. agilem actio facit, strenuum motus, | |
| fortem corpus. | |
| Contumeliam et iniuriam. contumeliam inferunt, iniuriam patiuntur. | |
| Spectacula et spectamenta. spectacula loca sunt unde spectamus, | 15 |
| spectamenta quae spectantur. | |
| Pascentia et pabulantia. pascentia sunt quae ex se pascunt, ut prata, | |
| et pascentia mancipia quae pascunt; ideo etiam pastores vocantur: pabu- | |
| lantia vero quae pascuntur, ut iumenta. | |
| Volventia et volubilia. volventia quae volvunt, volubilia quae volvuntur. | 20 |
| Animum et animam. animus qualitas viventis, anima causa vitae. | |
| Materiam et materiem. materies animi est, materia arboris; et | |
| materies qualitas ingenii, materia fabris apta. | |
| Hebescit et hebetescit. hebescit qui natura obstupescit, hebetescit | |
| qui amittit aciem. | 25 |
| Da et cedo. <cedo> sibi poscit et est inmobile, dat qui †non finite | |
| facit datum. | |
| Fidelem et fidum. fidelis fit, <ut domino servus, fidus natura; ita | 532.1 |
| alter tempore cognoscitur, alter semper invenitur.> | |
| Laudem et laudationem. laus facti instrumentum est, laudatio vero | |
| est rerum gestarum relatio. | |
| Fere et aliquando et nonnumquam. fere futurum significat, aliquando | 5 |
| et nonnumquam quod intermittere non patitur. | |
| Aptum et utile et idoneum. aptum loco venit et tempore, quod | |
| habet summetriam; utile fertur †uti prudentis litterae; idoneum vel | |
| amicum per consilia dicimus vel servum in usu domini sui. | |
| Saxum et lapidem. saxum naturale est, lapis qui ex saxo caesus est. | 10 |
| Certationem et certamen. certatio est administrantium, certamen | |
| operis. | |
| Victimam et hostiam. victima maior est, hostia minor. |