| DE ANAPAESTICIS | |
| Metra anapaestica principaliter constant anapaesto; recipiunt tamen | 461.27 |
| frequenter spondeum, raro proceleumaticum, apud comicos autem etiam | |
| dactylum, saepiusque ultima cum superest syllaba, in duas solvitur breves. | |
| sed ex plurimis haec tredecim usui tradenda subieci. | 30 |
| De threnico. threnicum constat monometro acatalecto, ut est hoc, | |
| calidum iubar est. | |
| De chorico. choricum constat monometro hypercatalecto, ut est hoc, | 462.1 |
| animus male fortis. | |
| De aristophanio. aristophanium constat dimetro brachycatalecto, ut | |
| est hoc, | |
| venit optima Calliope. | 5 |
| De paroemiaco. paroemiacum constat dimetro catalectico, ut est hoc, | |
| aditum Veneris fuge virgo. | |
| De pindarico. pindaricum constat dimetro acatalecto, ut est hoc, | |
| fuge moenia iam Telamoniade. | |
| De alcmanio. alcmanium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc, | 10 |
| tremulum mare molliflua nitet aura. | |
| De archebulio. archebulium constat dimetro acatalecto et palimbac- | |
| chio, ut est hoc, | |
| dea somnifero vaga curriculo relucet. | |
| De pindarico. pindaricum constat trimetro brachycatalecto, ut est | 15 |
| hoc, | |
| medium rapido mare Thybris adit fluvio. | |
| De alcmanio. alcmanium constat trimetro catalectico, ut est hoc, | |
| date Pierides mihi carmina doctiloquorum. | |
| De stesichorio. stesichorium constat trimetro acatalecto, ut est hoc, | 20 |
| iacet in thalamo tibi virgo decens Veneris specie. | |
| De simonidio. simonidium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc, | |
| tuba terribili procul aere sonat, clipeum quate miles. | |
| De alcmanio. alcmanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est | |
| hoc, | 25 |
| sua munera fert Venus alma rosas iuveni Cinyreiadae. | |
| De aristophanio. aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc, | |
| date vina mihi, date serta, iuvat dare tempora tota Lyaeo. | |
| DE CHORIAMBICIS | |
| Metra choriambica principaliter constant choriambo; verum quod du- | 463.2 |
| rius suo pede claudantur, accipiunt in fine antibacchum. sed ex multis | |
| haec quattuor usui tradenda subieci. | |
| De aristophanio. aristophanium constat monometro et antibaccho, ut | 5 |
| est hoc, | |
| purpureos tyrannos. | |
| De anacreontio. anacreontium constat dimetro et antibaccho, ut est | |
| hoc, | |
| Vergilius Mantua quem creavit. | 10 |
| De sapphico. sapphicum constat trimetro et antibaccho, ut est hoc, | |
| dulcisonae Pierides versifico favete. | |
| De callimachio. callimachium constat tetrametro et antibaccho, ut | |
| est hoc, | |
| armipotens Mars genitor Romulidarum venias precamur. | 15 |