DE PEDIBVS
  Pes dictus est eo, quod pedis fungatur officio. nam sicut nos pedi- 425.6
bus incedimus, ita etiam metra per pedes quodam modo incedunt. arsis
dicitur elevatio, thesis positio. quotienscumque contingit ut tres sint
syllabae in pede vel quinque, quoniam non licet in divisione temporum
syllabam scindi, sed aut principio adplicatur aut fini, idcirco debemus 10
considerare, media syllaba cui parti coniungi debeat. et hoc ex accentu
colligimus. nam si in prima syllaba fuerit accentus, arsis duas syllabas
possidebit; si autem in media syllaba, thesi duas syllabas damus. solutio
dicitur in metro, quotiens pro una longa duas ponimus breves. nam pro
spondeo, qui legitimus est versus heroici, invenimus etiam dactylum posi- 15
tum, ut 'arma virumque cano', non numquam anapaestum, ut 'flu-
viorum rex Eridanus', aliquando proceleumaticum, ut 'genua la-
bant' et 'arietat in portas' et 'abiete costas' et
    tenuia nec lana per caelum vellera ferri.
divisiones autem temporum tres sunt: aequa, quae et dactylica, dupla, 20
quae iambica, sescupla, quae paeonica nominatur. aequa dicitur divisio,
cum tot tempora habet arsis, quot thesis, ut puta unum et unum, duo
et duo, tria et tria, quattuor et quattuor; quae divisio hos recipit pedes,
pyrrichium spondium dactylum anapaestum proceleumaticum dispondium
diiambum ditrochaeum antispastum choriambum. dupla dicitur divisio, 25
quotiens altera pars alteram partem duplo vincit, ut puta unum et duo,
duo et quattuor; quae divisio hos recipit pedes, iambum, trochaeum, tri-
brachyn, molossum, ionicum maiorem, ionicum minorem. sescupla dici-
tur divisio, quotiens altera pars alteram partem non duplo vincit, sed
dimidietate dupli, ut puta tria et duo vel duo et tria; quae divisio hos 30
septem recipit pedes, bacchium, antibacchium, amphimacrum et quattuor
paeones. reliqui vero pedes, id est amphibrachys et epitriti, ab his divi-
sionibus repelluntur. nam amphibrachys cum constet aut de tribus et
uno aut ex uno et tribus, nullam recipit divisionem. epitriti vero divi-
sionis suae possident nomen: nam epitriton dicunt Graeci quattuor et tria 35
vel tria et quattuor. legitimi dicuntur pedes metri cuiusque, qui sunt na-
turales in versibus, ut spondeus in heroico; nothi autem, qui per corru-
ptelam solutionis accedunt, ut est dactylus in versu heroico vel trochaeus. 426.1
syllaba autem longa duo habet tempora, brevis unum. ideo autem unum
dicimus tempus in brevi, quoniam cursim profertur; duo autem in longa,
quia tractim et cum quadam mora, et tantum possumus proferendo duas
breves temporis consumere, quantum dum unam longam proferimus. 5