DE ACCENTIBVS
  Accentus dictus est quasi adcantus secundum Graecos, qui προσῳ- 426.7
δίαν vocant. nam apud Graecos πρός dicitur ad, cantus vero ᾠδή vo-
catur. plane sive accentum dicas sive tonum sive tenorem, idem est [aut
hoc est]. omnis accentus aut acutus est ´ aut circumflexus ῀ . acutus di- 10
citur accentus, quotiens cursim syllabam proferimus, ut arma; circum-
flexus vero, quotiens tractim, ut Musa. nam gravis accentus ` in Latino
sermone paene usum non habet, nisi quod vel cum acuto vel circumflexo
poni potest, in his scilicet syllabis, quae supra dictos accentus non habent.
unus autem sermo unum recipit accentum, vel acutum vel circumflexum; 15
utrumque autem simul habere non potest. accentus in ea syllaba est,
quae plus sonat. quam rem deprehendimus, si fingamus nos aliquem
longe positum clamare. invenimus enim naturali ratione illam syllabam
plus sonare, quae retinet accentum, atque usque eodem nisum vocis ascen-
dere. accentus autem conputantur non a prioribus syllabis, sed ab ulti- 20
mis, id est retrorsum, nec possunt ascendere nisi usque ad tertiam syl-
labam a fine. Graeci acutum accentum in tribus syllabis ponunt, id est
in ultima et paenultima vel antepaenultima; circumflexum vero in duabus,
id est in ultima et paenultima. Latinitas autem in ultima syllaba nullum
ponit accentum. unde fit ut acutus accentus apud Latinos duos possideat 25
locos, paenultimum et antepaenultimum, circumflexus unum paenultimum
tantum. in monosyllabis partibus orationis quotiens syllaba naturaliter
longa est, circumflexum habet accentum, ut res dos; quotiens vero vel
naturaliter brevis est vel positione longa, acutum habet accentum, ut nec
nix nox. nam in accentibus syllaba sive naturaliter brevis sive positione 30
longa indifferenter accipitur. in disyllabis vero unus modus est, qui cir-
cumflexum ostendit accentum, quotiens prior naturaliter longa est et ultima
naturaliter brevis, ut meta Creta Roma. aliter vero acutum habet, sive
ambae natura longae fuerint, ut leges, sive positione longae, ut princeps,
sive naturaliter breves, id est duae syllabae, ut ego, ut ait Virgilius 'ast 35
ego quae divum incedo'. sic et sive prior positione longa sit, ut arma,
sive posterior, ut Arabs, ubique acutus, ut diximus, accentus est. in
trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps (nam necesse est ut trisyllaborum
rationem omnia posasyllaba sequantur, eo quod usque ad tres syllabas a
fine ascendit accentus) tertia a fine syllaba acutum semper habebit accen- 427.1
tum. numquam enim ad ipsam circumflexus ascendit. tunc autem supra
dictum habebit accentum, cum secunda a fine fuerit naturaliter brevis,
ut Romulus: nam ideo Ro habet accentum, quia mu syllaba brevis est.
quotiens autem paenultimo loco longa est, ipsa habebit accentum; quem 5
autem habeat, de disyllaborum ratione cognoscimus. quattuor sunt parti-
culae, quae corrumpunt in pronuntiando regulas accentuum hae, ve ne
que ce. nam quotienscumque istae particulae sequuntur, faciunt accentus
in ultimis syllabis superiorum esse sermonum, ut Musaque Musane Musave
illiusce huiusce. Graeca verba tunc Graecis accentibus proferimus, cum 10
Graeca fuerit declinatio. hos Arcades quoniam Latina declinatio est, prior
syllaba habebit accentum, id est tertia a fine; quando autem dicimus hos
Arcadas, media, quoniam declinatio Graeca est. 'itaque' pars orationis
quaeritur utrum correpta media an producta dici debeat. scire debemus
quoniam tunc corripitur media, [id est] cum una pars fuerit orationis; 15
tunc vero producitur, cum duae. hoc intellegere ex elocutionibus possu-
mus. nam siqui dicat 'itaque fecit', 'itaque dixit', pro duabus <est>, nec
in aliqua elocutione potest esse pro duabus, nisi in ea ubi pro simplici
ponitur.
  Quotienscumque quaerimus, quae consonantes in scribendo sibi co- 20
haereant vel cui syllabae inputentur, utrum priori an sequenti, similitudo
aliorum nominum hunc solvit errorem. ut puta si dicamus aspice et du-
bitemus, utrum s et p dividendae sint consonantes et s danda priori syl-
labae, p sequenti, intellegimus hoc fieri non posse, sed ambas consonan-
tes sequenti tantum modo dare nos debere, eo quod invenitur sermo qui 25
a duabus istis consonantibus inchoetur, ut spica. similiter amnis: debe-
mus m et n sequenti syllabae dare in scribendo, quoniam invenitur sermo
qui ab his consonantibus inchoetur, ut Mnestheus. attulit: non possumus
duo t sequenti syllabae dare, quia nullus sermo invenitur, qui a duabus
t consonantibus inchoetur. et hoc in ceteris consonantibus observabimus. 30
plane <scire debemus>, conexiones quod dico consonantium non eas quae
Latinis syllabis congruunt, sed etiam quae Graecis, excepta scilicet ea
syllaba quae constat de b et d, quae in Latinum sermonem numquam ita
transit, ut cohaereat, ut est βδέλλα. quando enim scribimus abditur, non
possumus a in una syllaba ponere, et b et d in sequenti. 35