DE FINALIBVS
SERVIVS HONORATVS AQVILINO SALVTEM.
  Vltimarum syllabarum naturas, sicut proposueras, breviter lucideque 449.3
digessi. in qua re mea audacia tuo defenditur imperio. nam hoc opus,
dum velut facile ac per se patens multi reliquerunt, difficilius reddiderunt. 5
  Quamquam rationem litterae et syllabae in Donati artibus habeamus,
tamen breviandi causa aliqua ex his decerpsimus, quae ad scientiam me-
trorum proficere credimus.
  Igitur primas syllabas omnium partium orationis duobus modis
considerabimus, natura et positione. natura tripertita est. nam aut 10
diphthongo syllaba longa esse cognoscitur, ut ae oe au eu ei, aut
exemplo; quaeritur enim, utrum syllaba longa sit an brevis, ut 'Musa 450.1
mihi causas memora': aut ex conpositione figurae, ut si nescias qua-
lis sit pius, ex conpositione, quae est impius, qualis sit pi cognoscitur;
licet in aliquantis hoc fallat. nam cum dicimus nubere, nu longa est;
item cum dicimus innuba aut pronuba, fit brevis nu in conpositione. 5
sed hoc inveniri raro contingit. positio est, cum correptam vocalem aut
duae consonantes secuntur, ut arma; aut una quaevis duplex, ut axis vel
Mezentius vel maior; aut altera consonans et altera vocalis loco consonan-
tis posita, ut 'at Iuno' et 'at Venus'. verum si quaelibet pars orationis
praepositionibus conponatur, ex his primas syllabas cognoscimus. nam 10
talis manebit fere omnis conposita syllaba, qualis et ipsa praepositio fuerit,
ut ineptus. item ex ipsis praepositionibus ad et ob et in et sub diversae
in verbis ponuntur. nam corripiuntur, cum crescendo disyllabum red-
dunt, ut adit obit init subit; indifferenter sunt, cum trisyllabum faciunt,
ut adicit obicit inicit subicit; producuntur tantum, cum tetrasyllabum ex 15
se reddunt, ut adicio obicio inicio subicio. item quae per que et per
pre in primis syllabis scribuntur producuntur, excepto pretium premo
preces et queror, hoc est querellam depono, et quae ex his per deriva-
tionem aut declinationem fieri possunt et que coniunctione. item contra
breviantur ex isdem praepositionibus in conpositione de et pro, ut dehinc 20
deinde profectus professus profusus profanus profatus proavus pronepos
et cetera. sunt item aliquanta verba, quae primas syllabas temporum
ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto vel
in omni praeterito plusquamperfecto vel in uno futuro modi tantum con-
iunctivi producuntur, in ceteris autem modis et temporibus breviantur, ut 25
sunt haec, lego legi legeram legero, faveo favi faveram favero, venio
veni veneram venero, fugio fugi fugeram fugero, facio feci feceram fe-
cero, sedeo sedi sederam sedero, fodio fodi foderam fodero, video vidi
videram videro, voveo vovi voveram vovero, foveo fovi foveram fovero,
iuvo iuvi iuveram iuvero, ago egi egeram egero, emo emi emeram emero, 30
lavo lavi laveram lavero, odio odi oderam odero, eo ivi iveram ivero, 451.1
sino sivi siveram sivero, sero sevi severam severo, queo quivi quiveram
quivero, caveo cavi caveram cavero. item contra inveniuntur verba, quae
in praesenti tempore producta sunt et in praeterito breviantur, ut sunt
haec, pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti. item omnia verba, 5
quae in praeteritis antecrescunt, in primis syllabis breviantur, ut pendeo
pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi,
pendo pependi.
  Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione et diphthongis et
accentu. sed de positione et diphthongis supra tractavimus. accentus 10
autem est quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam vocis nos facit
agnoscere syllabas. qui vocis accentus duo sunt ad ea quae tractamus
necessarii, correptus et productus. correptus est, quotiens sine ulla mora
vocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia tabula. productus est, quo-
tiens medias syllabas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut fortûna na- 15
tûra. sciendum est tamen, quia illa quae in verbis i correpta proferun-
tur, cum in medium venerint et ipsam i in e mutaverint, ut legis lege
legere, ubique breviantur; excepto cum a tribus excipiuntur consonanti-
bus b et m et t, ut legêbam legêmus legêtur. cetera melius accen-
tibus colliguntur. qui accentus in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps 20
ita considerandus est, ut si quaeratur amicissimorum quibus syllabis con-
stet, et dicimus primam brevem exemplo, ut 'nimium dilexit ami-
cum'; secundam cum longo accentu invenimus; tertiam positione longam;
quartam brevem accentu, quia, cum dicimus amicissimus, paeneultimam
cum brevi accentu invenimus; quintam longam accentu. ultima vero qua- 25
lis sit, per singulas partes orationis monstrabunt rationes subiectae.
  Nominativus singularis has habet breves, a ut Musa, e ut sedile,
o ut virgo, u ut cornu, el ut mel, il ut vigil, ul ut consul,
m ut tectum, en ut carmen, ir ut vir, or ut doctor, t ut caput. 452.1
ex his producuntur in Graecis e ut Euterpe, o ut Dido, en ut lien
Siren, il uno Etrusco ut Tanaquil. haec sunt item quae producuntur,
i ut frugi, ol ut sol, an ut Titan, on ut Memnon, in ut del-
phin, as ut facultas, c ut lac et allec. sed as finitus nominativus 5
breviatur in Graecis, cum genitivus dos habuerit, ut Arcas Arcados,
Pallas Pallados. er autem in Graecis producitur, ut aether aer. item
haec sunt quae in monosyllabis producuntur, in disyllabis autem et tri-
syllabis et tetrasyllabis et in ceteris polysyllabis corripiuntur: ar mono-
syllaba ut far, disyllaba ut Caesar; er monosyllaba ut ver, disyllaba ut 10
pater; ur monosyllaba ut fur, disyllaba ut murmur; is monosyllaba
ut glis, disyllaba ut fortis; al monosyllaba ut sal, trisyllaba ut Hanni-
bal. item haec sunt quae varietatem nominativi faciunt et quae sibi a
genitivo suo regulam sumunt, es os us. nam es syllaba nominati-
vus quando finitur, modis quinque producitur, duobus autem corripitur. 15
tunc ergo producitur, cum [aut] nomen quintae fuerit declinationis, ut
dies diei: item producitur, cum totidem syllabas genitivus habuerit quot
et nominativus, ut proles prolis: tertio loco producitur, cum genitivus
syllaba crescens e productam in medio obtinuerit, ut merces mercedis:
quarto loco producitur, cum monosyllaba nomina fuerint vel de monosyl- 20
labis ducta, ut pes bipes sonipes: quinto loco producitur, cum i ante
es in fine habuerit, ut abies paries aries quies. duobus autem modis
breviatur, cum aut e mediam in genitivo correptam habuerit, ut seges
segetis; aut cum e in i mutaverit, ut miles militis. os item mono-
syllabum, si ora significat, producitur, ut os oris; si ossa significat, bre- 25
viatur, ut os ossis. quae tamen os syllaba cum in disyllabis vel trisyl-
labis venerit, et media syllaba genitivi natura producta permanserit, tum
longa erit, ut nepos nepotis; si vero correpta fuerit aut diphthongum in
genitivo Graeco habuerit, breviatur, ut conpos conpotis, Delos Δήλου.
us vero, cum in genitivo crescente u longa permanserit, producitur, ut 30
virtus virtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genitivo dis
terminatur, ut palus paludis: unde est 'sterilisque diu palus apta-
que remis'. si vero in genitivo crescente correpta u permanserit aut 453.1
mutata fuerit aut non creverit, breviatur, ut pectus pectoris, vulgus vulgi.
  Genitivus et dativus et ablativus producuntur. sed genitivus cum aut
os in fine secundum Graecos habuerit aut tertiae fuerit declinationis,
cum ablativo suo e tantum littera terminato breviatur, excepto uno 5
quod producitur, ab hac fame, quia veteres huius famei, non huius famis
declinabant. sed et dativus in Graecis i littera terminatus breviatur, ut
Palladi. accusativus in Latinis brevis est semper: in Graecis tunc tan-
tum breviatur, cum a vel on terminatur, ut Thesea Delon; alias lon-
gus est. vocativus quoque in Latinis brevis est, excepto cum i termi- 10
natur, ut Mercuri; in Graecis corripitur, ut Alexi. qui etiam, dum si-
milis fuerit nominativo, regulam nominativi sequitur, ut haec paupertas
et o paupertas. in masculinis tantum Graecis longus est, ut Aenea. sed
etiam e finitus in Graecis tunc breviatur, cum eius nominativus os
fuerit terminatus, ut Phoebos Phoebe. nominativus et accusativus et vo- 15
cativus pluralis in masculino et feminino genere producuntur, in neutro
autem corripiuntur. contra haec sunt Graeca nomina, quae dum ante s
ultimam a aut e habuerint et a genitivo singulari dos terminato ve-
nerint, tunc tantum in masculino et feminino breviantur, ut huius Arca-
dos, has Arcades, hos Arcadas; alias longi sunt. genitivus pluralis sem- 20
per brevis est in Latinis, in Graecis vero producitur, ut Philaenon. dati-
vus et ablativus pluralis si is terminantur, longi sunt, ut doctis; si
bus, breviantur, ut agilibus: aut si Graeca sit declinatio, in termina-
tus dativus corripitur, ut Arcasin.
  Hac regula nomina pronomina participia continentur. sed pronomi- 25
nis declinatio in hoc tantum differt, quod in monosyllabis quae vocalibus
terminantur, ut me, aut vocalibus constant, ut o, in quolibet casu produ-
cuntur. sed genitivus cum us finitur, breviatur, ut illius; dativus vero,
sicut in nomine, semper longus est, excepto mihi tibi sibi, quae indiffe-
renter poni possunt. sic reliqui quoque casus regulam sumunt ex no- 454.1
mine.
  In omnibus verbis modis temporibus numeris personis coniugationibus
breviantur m ut docebam, r ut legebar, t ut faceret, us ut nutri-
remus. e vero littera verba terminata breviantur, ut lege; sed impe- 5
rativi modi secunda tantum persona a secunda quoque coniugatione tantum
producitur, ut doce. es autem breviatur, ut sum es et cetera quae ex
his conponi possunt, ut adsum ades, possum potes; in aliis producitur,
ut doces. is item in secunda persona indicativi modi tunc tantum pro-
ducitur, cum a tertia coniugatione producta venerit, ut nutrio nutris, volo 10
vis; alias breviatur. producuntur autem a ut ama, i ut nutri, u ut lectu,
as ut vocas, es ut legeres, c ut fac.
  In omnibus adverbiis breviantur l ut semel, r ut pariter, m ut
tam. n vero excepto non et en ubique breviatur, ut forsitan. e dum
finiuntur adverbia, illa producuntur, quae ex nomine veniunt et conpara- 15
tionis gradus omnino reservant, ut docte doctius doctissime; quae autem
a se nascuntur, ut saepe, aut non conparantur, ut rite, aut in conpara-
tione deficiunt, ut bene male, breviantur. i finita praeter quasi et ibi
et ubi producuntur, ut heri. o, sicut in omnibus partibus orationis,
indifferenter ponitur, ut falso. s, dum ante eam a habuerit, produ- 20
citur, ut alias cras; aliter breviatur, ut magis. producuntur autem a ut
una, u ut noctu, c ut illuc. adverbia monosyllaba producenda sunt,
ut huc, vel quae ex his fiunt, ut illuc, exceptis bis et ter.
  Omnes fere coniunctiones corripiuntur. sed quae a et i termi-
nantur producuntur, excepto ita et quia et nisi. item quae in n desi- 25
nunt, si ante eam i habuerint, producuntur, ut sin.
  Accusativae praepositiones, absque his quae in a exeunt et una
monosyllaba cis, breviantur. ablativae vero illae longae sunt monosylla-
bae, quae aut vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de.
sed utriusque casus praepositiones omnes breves esse non dubium est. 30
re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto cum refert distat signi-
ficat, ut est illud
    praeterea iam nec mutari pabula refert,
et uno verbo reicio, ut
    reice ne maculis infuscet vellera pullis 455.1
    nascentum.
  Omnes interiectiones, si monosyllabae fuerint producuntur, ut heu.
ceterae vero exemplo similium partium orationis existimandae sunt, ut
papae. 5
  Haec in omnibus partibus orationis observanda sunt, exceptis his
quae aut diphthongo aut positione longae sunt.