| DE METRIS HORATII | |
| SERVIVS FORTVNATIANO DN. | |
| Superfluum, amice, fore putavi et post Terentianum metra dige<rere, | 468.4 |
| cum satis quae mihi lectio poetarum> aliud agenti obtulerat exposita vide- | 5 |
| rentur. quare Horatium, cum in Campania otiarer, excepi, quem separa- | |
| tim mea per singulos cantus servata versuum replicatione tractares. et | |
| quia ille fidicen uno metri genere pluribus saepe utitur cantibus, satis | |
| erit semel ratione reddita ceterarum similitudinem primis versibus deno- | |
| tare. non mihi autem criminandum puto, si in tractatu Latinis Graeca | 10 |
| miscuero, cum metrorum ratio huius linguae egeat sollertia et adprime | |
| his litteris <sit> erudita. vale. | |
| Decem novem tantum odas variis Flaccus metrorum compositionibus | |
| texuit, quarum decem in primo carminum libro, in tribus reliquis singu- | |
| las, in epodon sex repperi constitutas. | 15 |
| Prima igitur ode monocolos est. nam versus, qui asclepiadeus dicitur, | |
| constat spondio, duobus choriambis et pyrrichio; ususque est hac metri | |
| compositione cantibus tribus, quorum primordia subnotavi, Maecenas atavis | |
| edite regibus, Exegi monumentum aere perennius, Donarem pateras gra- | |
| taque commodus. | 20 |
| Secunda ode dicolos est tetrastrofos. primi enim tres versus, quibus | |
| nomen est safficis, constant trochaeo, spondio, dactylo et duobus trochaeis; | |
| quartus vero, qui adonius dicitur, dactylo et spondio pedibus terminatur. | |
| utitur autem hac metri compositione sex et viginti cantibus, quorum pri- | |
| mordia subnotavi, Iam satis terris nivis atque dirae, Mercuri facunde ne- | 25 |
| pos Atlantis, Quem virum aut heroa lyra vel acri, Vile potabis modicis | |
| sabinum, Integer vitae scelerisque purus, Parcius iunctas quatiunt fenestras, | |
| O Venus regina Cnidi Pafique, Poscimus siquid vacui sub umbra, Persicos | 469.1 |
| odi puer apparatus, Nullus argento color est avaris, Ne sit ancillae tibi | |
| amor pudori, Septimi Gades aditure mecum, Vlla si iuris tibi peierati, | |
| Rectius vives Licini neque altum, Otium divos vocat in patentis, Martiis | |
| caelebs quid agam Kalendis, Mercuri nam te docilis magistro, Herculis | 5 |
| modo ritu dictus o plebs, Faune nymfarum fugientum amator, Non vides | |
| quanto moveas periclo, Montium custos nemorumque virgo, Impios parrae | |
| recinentis omen, Pindarum quisquis studet aemulari, Dive quem proles | |
| Niobea magnae, Est mihi nonum superantis <annum, Phoebe silvarumque | |
| potens Diana>. | 10 |
| Tertia ode dicolos est distrofos. nam primus versus, cui glyconio | |
| vocabulum datur, constat spondio et duobus dactylis; secundus vero ascle- | |
| piadeus est, cuius iam in prima ode dedimus rationem; ususque invenitur | |
| hac metri compositione duodecim tantum cantibus, ut subscripta monstra- | |
| bunt, Sic te diva potens Cypri, Cum tu Lydia Telefi, Mater saeva cupidi- | 15 |
| num, Et ture et fidibus iuvat, Donec gratus eram tibi, Vxor pauperis | |
| Ibyci, Quantum distet ab Inacho, Intactis opulentior, Quo me Bacche | |
| rapis tui, Festo quid potius die, Intermissa Venus diu, Quem tu Melpo- | |
| mene semel. | |
| Quarta ode dicolos est distrofos. prior enim versus, qui est archi- | 20 |
| lochius, constat tetrametro heroico et trochaeis tribus; secundus vero pen- | |
| themimeri iambica et tribus trochaeis similiter terminatur, ususque est | |
| hac metri compositione uno tantum cantu, cuius versus adscriptus est, | |
| Solvitur acris hiems grata vice veris et favoni. | |
| Quinta ode tricolos est tetrastrofos. nam primi duo versus asclepia- | 25 |
| dei sunt, tertius vero trimeter est heroicus, quartus autem glyconius, | |
| cuius in tertia ode dedimus rationem; ususque est hac metri compositione | |
| septem tantum cantibus, quorum primordia subnotavi, Quis multa gracilis | |
| te puer in rosa, O navis referent in mare te novi [fluctus], Dianam tenerae | |
| dicite virgines, Vitat inuleo me similis Chloe, Quid fles Asteria quem tibi | 30 |
| candidi, O fons Blandusiae splendidior vitro, Audivere Lyce di mea vota di. | |
| Sexta ode dicolos est tetrastrofos. primi enim tres versus asclepiadei | |
| sunt, quorum iam meminimus, quartus glyconius; ususque est hac metri | |
| compositione novem tantum cantibus, quorum subnotavi principia, Scri- | |
| beris Vario fortis et hostium, Pastor cum traheret per freta navibus, Quis | 35 |
| desiderio sit pudor aut modus, * * * Nolis longa ferae bella Numantiae, Extre- | |
| mum Tanaim si biberis Lyce, Inclusam Danaen turris aenea, Divis orte | 470.1 |
| bonis optume Romyleae, Iam veris comites quae mare temperant. | |
| Septima ode dicolos est distrofos. nam prior versus heroicus est, | |
| qui sex pedibus, dactylo scilicet et spondio <in>differenter positis, termina- | |
| tur, secundus vero tetrametro acefalo eius efficitur; ususque est hac metri | 5 |
| compositione tribus tantum cantibus, quorum primos versus adposui, Lau- | |
| dabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen, Te maris et terrae numeroque | |
| carentis harenae, Quid tibi vis mulier nigris dignissima barris. | |
| Octava ode dicolos est distrofos. prior enim versus efficitur choriambo | |
| et palinbacchio; secundus vero constat ex epitrito secundo, duobus cho- | 10 |
| riambis et palinbacchio; ususque <est> hac metri compositione uno tantum | |
| cantu, cuius primus versus adscriptus est, Lydia dic per omnes. | |
| Nona ode tricolos <est> tetrastrofos. nam primi duo versus penthemi- | |
| meri iambica et duobus dactylis finiuntur, tertius vero dimeter est iambi- | |
| cus hypercatalectus, quartus autem dactylis duobus et duobus trochaeis | 15 |
| terminatur; ususque est hac metri compositione sex et triginta cantibus, | |
| quorum primordia subnotavi, Vides ut alta stet nive candidum, O matre | |
| pulchra filia pulchrior, Velox amoenum saepe Lucretilem, Musis amicus | |
| tristitiam et metus, Natis in usus laetitiae scyfis, Icci beatis non invides | |
| Arabum gazis, Quid dedicatum poscis Apollinem, Parcus deorum cultor et | 20 |
| infrequens, * * * Nunc est bibendum nunc pede libero, Motum ex Metello | |
| consule civicum, Aequam memento rebus in arduis, Nondum subacta | |
| ferre iugum valet, O saepe mecum tempus in ultimum, Non semper im- | |
| bres nubibus hispidos, Quid bellicosus Cantaber et Scythes, Malo et ne- | |
| fasto te posuit die, Eheu fugaces Postume Postume [et], Cur me querel- | 25 |
| lis exanimas tuis, Bacchum in remotis carmina rupibus, Non usitata nec | |
| tenui ferar, Odi profanum vulgus et arceo, Angustam amice pauperiem | |
| pati, Iustum et tenacem propositi virum, Descende caelo et dic age tibia, | |
| Caelo tonantem credidimus Iovem, Delicta maiorum inmeritus lues, Aeli | |
| vetusto nobilis ab Lamo, O nate mecum consule Manlio, Caelo supinas si | 30 |
| tuleris manus, Vixi puellis nuper idoneus, Tyrrena regum progenies tibi, | |
| Qualem ministrum fulminis alitem, Ne forte credas interitura quae, Quae | |
| cura patrum quaeve Quiritium, Foebus volentem carmina me loqui. | |
| Decima ode monocolos <est>. versu enim, cui choriambico nomen datur, | |
| continetur et constat spondio, tribus choriambis et pyrrichio; ususque est | 35 |
| hac metri compositione tribus tantum cantibus, ut subiecta monstrabunt, | 471.1 |
| Tu ne quaesieris scire nefas quem mihi quem tibi, Nullam Vare sacra | |
| vite prius severis arborem, O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens. | |
| Vndecima ode dicolos est distrofos. nam prior versus cretico pede | |
| et monometro iambico terminatur, secundus vero trimeter est iambicus, | 5 |
| sed claudus. iambicus autem versus non iambum solum sed et heroicos | |
| recipit pedes, locis scilicet inparibus [et dibracchi coniuncto]; ususque | |
| invenitur hac metri compositione uno tantum cantu, cuius primus versus | |
| ascriptus est, Non ebur neque aureum. | |
| Duodecima ode monocolos est. metro enim quod ionico a minore | 10 |
| fit continetur, quod quidem non numero pedum, sed sensus fine conclu- | |
| ditur, atque ideo a multis synafia potius nominatur; ususque est hac metri | |
| compositione uno tantum cantu, cuius principium subnotavi, Miserarum | |
| est neque amori dare ludum. | |
| Tertia decima ode dicolos est distrofos. nam prior versus heroicus | 15 |
| est, sequens vero penthemimeres eius efficitur; ususque est hac metri | |
| compositione uno tantum cantu, cuius versus ascriptus est, Diffugere nives | |
| redeunt iam gramina campis. | |
| Quarta decima ode dicolos est distrofos. prior enim versus trimeter | |
| est iambicus, secundus vero dimeter invenitur; ususque est hac metri | 20 |
| compositione decem tantum cantibus, quorum primordia subnotavi, Ibis | |
| Libyrnis inter alta navium, Beatus ille qui procul negotiis, Parentis olim | |
| siquis impia manu, Lupis et agnis quanta sortito optigit, At o deorum | |
| quicquid in caelo regit, Quid inmerentis hospites vexas canis, Quoquo | |
| scelesti ruitis aut cur dexteris, Rogare longo putidam te saeculo, Quando | 25 |
| sepositum caecubum ad festas dapes, Mala soluta navis exit alite. | |
| Quinta decima ode dicolos est distrofos. nam prior versus trimeter | |
| iambicus <est>, secundus vero constat ex penthemimere heroico et dimetro | |
| iambico; ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius | |
| versus ascriptus est, Pecti nihil me sicut antea iuvat. | 30 |
| Sexta decima ode dicolos est distrofos. prior enim versus heroicus | |
| invenitur, secundus vero constat ex dimetro iambico et penthemimere | |
| heroico; ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius | |
| principium subnotavi, Horrida tempestas caelum contraxit et imbres. | |
| Septima decima ode dicolos est distrofos. nam prior versus heroicus | 35 |
| est, secundus vero iambicus dimeter invenitur; ususque est hac metri | |
| compositione duobus tantum cantibus, ut subiecta monstrabunt, Mollis | 472.1 |
| inertia cur tantum diffuderit imis, Nox erat et caelo fulgebat luna sereno. | |
| Duodevicensima ode dicolos est distrofos. nam prior heroicus, se- | |
| cundus trimeter iambicus invenitur; ususque est hac metri compositione | |
| uno tantum cantu, cuius versus ascriptus est, Altera iam teritur bellis | 5 |
| civilibus aetas. | |
| Vnadevicensima ode monocolos est. constat enim <ex> trimetro iam- | |
| bico; ususque invenitur hac metri compositione uno tantum cantu, cuius | |
| principium subnotavi, Iam iam efficaci do manus scientiae. | |
| His omnibus metris scripti sunt quattuor carminum libri, epodon | 10 |
| carmenque saeculare. ceterum artis poeticae epistolarum et sermonum | |
| heroico iugiter continentur. |