vna salvs victis nvllam sperare salvtem plerumque 2.354.1
enim desperatione robur augetur, ut Statius "est ubi dat vires
nimius timor". item scimus mortem captivitatis esse remedium.
hoc ergo suadet, ut aut desperatione vincant, aut vitetur morte
captivitas. salvs nunc remedium. 5