frangvntvr remi vel gubernacula, vel quod melius est 1.104.1
re vera remi. antiqui enim velis remisque navigabant, ut "validis
incumbere remis, obliquat sinus in ventos". {⁴³et hoc de navi
Aeneae, an de omnibus dixit? tvm proram avertit alii 'prora' legi
tradunt.}⁴³ avertit pro 'avertitur'. et est figura creberrima. 5
potest namque pro activi verbi significatione passivum poni, ut est
"et pictis bellantur Amazones armis" pro bellant. nec nos debet
movere quod bellor non facit, natura enim hoc prohibuit. nam
conpone hoc verbum, et invenitur activum, facit enim debello de-
bellor. et contra pro passivi verbi significatione activum ponitur, 10
ut est hoc 'avertit' pro avertitur, et "insinuat pavor" pro insinua-
tur, et "nox umida caelo praecipitat" pro praecipitatur. sed haec
verba tantummodo pro se invicem ponuntur, quae et activa esse
possunt et passiva, ut est averto avertor, praecipito praecipitor.
ergo non possumus dicere quod quidam artigraphus, declinationes 15
activi verbi et passivi pro se invicem poni. nam et neutralis verbi
declinatio activa est et communis deponentisve passiva, et aliud est
esse activum verbum, aliud habere activi verbi declinationem.