victoresqve cadvnt danai generaliter dixit 'victores', 2.368.1
{⁴³id est ad fortunam partis retulit, quae vincebat; neque enim victores
erant qui cadebant}⁴³. {⁴³crvdelis vbiqve lvctvs vbiqve pavor aut utrobique,
id est apud Graecos et apud Troianos; aut 'ubique' per totam civitatem.}⁴³