fida satis bene addidit 'fida', ut ostenderet symbolum, 2.377.1
quo utebantur in bello. {⁴³ergo non dixit 'fidelia', sed quae ad fidem
habendam pellicere non possent.}⁴³ medios manifestos, ut
"medioque ex hoste recepi". et "quamquam in media
iam morte tentetur". {⁴³ordo autem est 'sensit in medios hostes se esse 5
delapsum'. ergo 'delapsus' nominativum pro accusativo posuit, ut Ho-
ratius "vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus" pro 'ait se
dignis paratum esse'.}⁴³