| infelix {⁴³non cum regna manebant, sed}⁴³ ad praesens rettulit | 2.455.1 |
| tempus 'infelix'. dvm regna manebant 'dum' donec: et abso- | |
| lutus est sensus. alii tamen 'cum' legunt: sed 'cum manebant' | |
| quomodo dicimus, cum constet 'manebant' modum esse indicativum? | |
| hoc ergo sciendum est, quia, quando coniunctivus modus est, necesse | 5 |
| est aliquid iungi aut subaudiri, ut 'cum venirem, vidi illum'. si | |
| autem 'cum veniebam' dicamus, aut modus pro modo est, hoc est | |
| indicativus pro coniunctivo: aut 'cum' non erit coniunctio, sed | |
| adverbium temporis, et significat 'tempore quo veniebam'. |