| {⁴³in lvcem colvber deest 'processit'. sed colubrum non nulli | 2.471.1 |
| promiscuum nomen tradunt, quod ut sonantius fieret, finxit masculinum, | |
| ut diceret 'coluber'.}⁴³ mala gramina pastvs {⁴³venenatis herbis, βεβρω- | |
| κὼς κακὰ φάρμακα, hoc est pro malis graminibus.}⁴³ legimus et | |
| "silva pastus harundinea": {⁴³nam illud aliud est "pascuntur vero | 5 |
| silvas et summa Lycaei horrentesque rubos":}⁴³ sed sciendum est, | |
| quia, licet hoc in usu sit, rarum tamen est apud antiquos. 'pastus' | |
| autem pro 'qui pascebatur', quia, ut supra diximus, in hoc | |
| Latinitas deficit. |