| forsitan et priami fverint qvae fata reqviras {⁴³bene | 2.506.1 |
| de Priamo obtulit narrationem, quia leviter strinxerat 'Priamumque | |
| per aras sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes'. et}⁴³ bono usus | |
| est ordine, ut ante rei publicae, post regis, inde privati, hoc est | |
| sua fata narraret. {⁴³hoc est illud "multa super Priamo | 5 |
| rogitans, super Hectore multa".}⁴³ de morte autem Priami varie | |
| lectum est. alii dicunt, quod a Pyrrho in domo quidem sua captus | |
| est, sed ad tumulum Achillis tractus occisusque est iuxta Sigeum | |
| promunturium: nam in Rhoeteo Aiax sepultus est: tunc eius caput | |
| conto fixum circumtulit. alii vero quod iuxta Hercei Iovis aram | 10 |
| extinctus sit, dicunt: unde Lucanus "Herceas, monstra- | |
| tor ait, non respicis aras?" et hanc opinionem plene Vergilius | |
| sequitur: licet etiam illam praelibet,ut suo indicabimus loco. |