| ter saepius, finitus numerus pro infinito. crebros enim | 1.116.1 |
| fluctus facit Aquilo, ut Sallustius "crebritate fluctuum ut Aqui- | |
| lone solet". {⁴³vel certe quod Graeci τρικυμίαν appellant, ut Sallustius | |
| "triplici fluctu".}⁴³ ibidem 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi | |
| esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, | 5 |
| sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes | |
| hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum | |
| syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, | |
| ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'. |