| medivm {⁴³in penetralibvs}⁴³ hostem hypallage est, {⁴³hoc est}⁴³ in | 2.508.1 |
| mediis aedibus. si autem 'mediis' legeris, non stat versus, nisi | |
| excluso 's', ut "inter se coisse viros et decernere | |
| ferro". et bene Priamum non nisi in extremis armat periculis, {⁴³ut | |
| magis inritet hostem in necem suam, qua possit captivitatem vitare, | 5 |
| quam ut defendat aliquid. sane 'penetralia' proprie deorum dicuntur, | |
| non numquam etiam imae et interiores partes privatarum domorum | |
| vocantur, unde et penum dicimus locum, ubi conduntur quae ad vitam | |
| sunt necessaria. hic autem videtur opportunius penetralia de domo | |
| regis dixisse, quoniam reges prope suggestum imitantur deorum}⁴³. | 10 |