| {⁴³aedibvs in mediis omne aedificium 'aedes' dicuntur. Varro | 2.512.1 |
| locum quattuor angulis conclusum aedem docet appellari debere. idem | |
| rerum divinarum libro sexto intulit, "ideo loca sacra civitates habere | |
| voluisse, ne per continua aedificia incendia prolaberentur, | |
| et ut esset, quo confugerent plerique cum familia sua in | 5 |
| periculis"; quod etiam in comoediis a servis timentibus legimus factum. | |
| hoc totum Vergilius hoc loco subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in | |
| mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima | |
| laurus, incumbens arae atque umbra conplexa penates'. ex nomine | |
| enim penatium et arae intellegitur sacri loci veneratio, ut non imme- | 10 |
| rito illuc confugerit regina cum suis; nam subiunxit 'hic Hecuba et | |
| natae nequiquam altaria circum praecipites atra ceu tempestate colum- | |
| bae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant': unde apparet, | |
| et veram consuetudinem fuisse fugiendi [a] periclitantibus ad ararum | |
| praesidium.}⁴³ nvdoqve svb axe hoc est sub divo, quod inpluvium | 15 |
| dicitur. 'axis' autem est aut plaustrum septentrionale, aut pars | |
| septentrionis, aut spiritus, quo mundus movetur, {⁴³ut "axem | |
| umero torquet stellis ardentibus aptum"}⁴³: sicut docet {⁴³et}⁴³ Lucanus. |