| in hoste priamo aut archaismos est, aut 'in hoste', id | 2.541.1 |
| est cum hostem gereret, cum ipse hostis esset. {⁴³hic 'Priamo' nomen | |
| positum sensum validiorem facit, hoc est Priamo, qui tunc fui, quasi | |
| iam esse desierit: scilicet quem operae pretium fuit occidere.}⁴³ ivra | |
| fidemqve svpplicis ervbvit quia, quod Homerus mutat, dicitur | 5 |
| Priamus duce Mercurio ingressus Achillis tentoria excitatum rogasse, | |
| quem dormientem posset occidere. 'iura' vero, quod a rege roga- | |
| batur. {⁴³fidem, quia supplex. quidam 'iura fidemque' ita intellegunt: | |
| 'iura', quod Hectorem reddidit, 'fidem', quod me in mea regna remisit.}⁴³ |