| haec finis {⁴³ut 'dies', si tempus longum significat, generis | 2.554.1 |
| feminini est. et}⁴³ omnia Latina nomina inanima, simplicia, a verbo | |
| non venientia, 'nis' syllaba terminata masculina sunt: inanima | |
| propter 'canis': simplicia propter 'bipennis': a verbo non venientia | |
| propter 'finis'. ergo 'clunis' Iuvenalis bene dixit "tre- | 5 |
| mulo descendant clune puellae". Horatius male "quod pulchrae | |
| clunes". hic talis: ut "hunc ego te, Euryale, aspi- | |
| cio?" sorte fatali necessitate. {⁴³vel 'sorte' fortuna, ut | |
| "utere sorte tua". et quidam 'exitus sorte' pro 'sortis' tradunt, abla- | |
| tivum pro genetivo.}⁴³ | 10 |