| regnatorem asiae quia imperaverat et Phrygiae et | 2.557.1 |
| Mygdoniae. iacet ingens litore trvncvs Pompei tangit histo- | |
| riam, {⁴³cum 'ingens' dicit, non 'magnus'}⁴³. quod autem dicit 'litore', | |
| illud, ut supra diximus, respicit, quod in Pacuvii tragoedia | |
| continetur. quod autem Donatus dicit, 'litus' locum esse ante aras, | 5 |
| a litando dictum; {⁴³vel quod lituo illud spatium designatur,}⁴³ ratione | |
| caret: nam a litando 'li' brevis est, et stare non potest versus. | |
| {⁴³litore] quod Priami corpus ad litus tractum. aut 'litus' pro solo | |
| accipiamus, ut "litoraque et latos populos". aut ideo 'litore', | |
| ut ostendat litus iam esse, ubi fuerat Troia, ut "et campos | 10 |
| ubi Troia fuit".}⁴³ |