| dextraqve prehensvm ea corporis parte qua Helenae | 2.592.1 |
| ictum minabatur, quae in templo Vestae stabat ornata. ut enim in | |
| primo diximus, aliquos hinc versus constat esse sublatos, nec | |
| inmerito. nam et turpe est viro forti contra feminam irasci, et | |
| contrarium est Helenam in domo Priami fuisse illi rei, quae in | 5 |
| sexto dicitur, quia in domo est inventa Deiphobi, postquam | |
| ex summa arce vocaverat Graecos. hinc autem versus esse subla- | |
| tos, Veneris verba declarant dicentis 'non tibi Tyndaridis | |
| facies invisa Lacaenae'. |