| qvid fvris {⁴³aut}⁴³ quia furor est virum fortem ruere in | 2.595.1 |
| mulieris interitum: {⁴³aut 'quid furis', cum extinctos socios videas, velle | |
| pugnare. et bono verbo usus est, virum fortem a proelio revocans}⁴³. | |
| nostri cvra et hoc loco, ut solet, unam se de Aeneae familia | |
| facit: ut "unius ob iram prodimur". 'nostri' autem et | 5 |
| 'vestri' genetivus pluralis est antiquus et ex Graeco veniens, sicut | |
| singularis est 'mis' et 'tis'. non est autem possessivum, sed ab eo | |
| quod est 'nos', et hoc est unde dicimus 'nostri causa facit', hoc | |
| est 'nostrum'. |