| tyndaridis atqui Iovis est, non Tyndarei filia; sed sic | 2.601.1 |
| dicimus 'Tyndaridis' de Helena, ut de Hercule Amphitryoniades. | |
| nam de Iove et Leda nati sunt Pollux et Helena, de Tyndareo et | |
| Leda Castor, qui solus mortalis fuit: unde Vergilius "si | |
| fratrem Pollux alterna morte redemit", qui inmortalitatem | 5 |
| suam cum fratre partitus est. Helenam vero inmortalem fuisse in- | |
| dicat tempus. nam constat fratres eius cum Argonautis fuisse: | |
| Argonautarum filii cum Thebanis {⁴³bello}⁴³ dimicaverunt. item illorum | |
| filii contra Troiam bella gesserunt. ergo si inmortalis Helena non | |
| fuisset, tot sine dubio saeculis durare non posset. hanc autem | 10 |
| legimus prius a Theseo raptam et in Aegypto commendatam Proteo. | |
| {⁴³licet alia fabula a Paride raptam et, cum ad Aegyptum cum ea isset, | |
| a Proteo, cognito raptu, subtractam Paridi dicat.}⁴³ facies invisa | |
| pulchritudo Helenae odiosa, id est Helena. et est Graecum, ut 'vis | |
| Herculea', hoc est Hercules. {⁴³ostendit autem naturae culpam non esse | 15 |
| hominibus adscribendam. sane quidam 'invisa' figurata dictum putant; | |
| adserunt enim ad Troiam Helenam non venisse, id est non visam a | |
| Troianis, quia cum eam Paris rapuit, ad Aegyptum profectus dicitur, | |
| mutato itineris cursu, ne a Graecis forte insequentibus comprehendere- | |
| tur. ibi a Proteo receptus hospitio. sed cum Helena Proteo suam nar- | 20 |
| rasset iniuriam, ab eo retenta est. tum sine ea Paris venit ad Troiam. | |
| Graeci autem putantes quod occultaretur a Troianis et nollent sibi eam | |
| reddere, deleverunt Troiam frustra, cum Troiani vere dicerent se Hele- | |
| nam non vidisse. alii dicunt a Proteo quidem Helenam Paridi subla- | |
| tam et quibusdam disciplinis phantasma in similitudinem Helenae Pa- | 25 |
| ridi datum, quam imaginem ille ad Troiam dicitur pertulisse: quod | |
| etiam Homerum volunt tetigisse subtiliter, ubi Aeneas a Neptuno oppo- | |
| sita nube liberatur. ἀμφὶ δ’ ἄρ’ εἰδώλῳ Τρῶες καὶ διοῖ Ἀχαιοί.}⁴³ | |
| lacaenae a provincia Laconica. et notandum, derivationem mino- | |
| rem esse a principalitate, quod rarum est. | 30 |