| aspice de Homero tractum, qui inducit Minervam prae- | 2.604.1 |
| stantem ista Diomedi. {⁴³et bene subdistinguit, quia non solum dicitur, | |
| sed etiam manu significatur.}⁴³ namqve omnem ordo est: omnem | |
| tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat | |
| visus tuenti. dicitur enim nebula orta de terris obesse nostris | 5 |
| obtutibus: unde aquila, quia supra nebulam est, plus videt. est | |
| etiam theologica ratio, quia ignorantes usum Venerium videre di- | |
| cuntur et numina: unde nunc merito post Veneris abscessum numina | |
| vidisse dicitur Aeneas. obdvcta superducta. tventi modo | |
| 'videnti', alias 'defendenti'. | 10 |