| neptvnvs mvros hoc quidem habet fabula, quod Neptunus | 2.610.1 |
| cum Apolline Troiae fabricati sunt muros. sed constat Laomedon- | |
| tem supradictis diis certam vovisse pecuniam ad sacra facienda: | |
| quam inminentibus Mysiis transtulit ad murorum fabricam. unde | |
| dii et fecisse muros, et offensi esse dicuntur. simul notandum quod | 5 |
| deos facit opera sua evertere: ut portas Iunonem, quarum dea est; | |
| nam portam luminis nascentibus praebet, {⁴³ut "Iuno lucina fer opem"}⁴³: | |
| arces Minervam; legimus enim "Pallas quas condidit arces": | |
| Neptunum muros; ipsi enim fundamenta sunt consecrata, cuius et | |
| moventur arbitrio: unde ἐνοσίχθων dicitur, hoc est terram movens | 10 |
| aquae concussione, sicut terrae motus continent opiniones. {⁴³neptv- | |
| nvs m. e. t. q.] [ergo] cum Neptunus infestus indicatur, Apollo tamen | |
| etiam post piaculum Troianis favet, quia eum propter Chrysis sacer- | |
| dotis filiam offenderant Graeci.}⁴³ tridenti omnia in 'ns'. exeuntia | |
| aut participia sunt, aut nomina. sed si participia sunt, ablativum | 15 |
| et in 'i' et in 'e' mittunt pro nostro arbitrio: Iuvenalis | |
| "nec ardenti decoxit aeno", contra "semperque ar- | |
| dente camino": si vero nomina fuerint, omni modo in 'e' exeunt. | |
| si autem eadem sint et nomina et participia, ut 'amans', cum no- | |
| mina fuerint, omni modo in 'e' mittunt; cum participia, licenter | 20 |
| utimur. ergo quia 'tridens' nomen est, 'tridente' debuit dicere: | |
| sed novitatem adfectavit, nulla cogente necessitate. sane in nomi- | |
| nibus, quae et propria esse possunt et appellativa, ut 'liberalis' | |
| 'felix' 'iuvenalis', ablativus a proprio in 'e' exit, ab appellativo in 'i'. |