| imbrem imber dicitur umor omnis, ut Lucretius ex "igni | 1.123.1 |
| terra atque anima nascuntur et imbri", id est umore. {⁴³imbrem] | |
| veteres enim omnem aquam imbrem dicebant. Ennius imbrem pro | |
| aqua marina "ratibusque fremebat imber Neptuni".}⁴³ fatiscvnt | |
| abundanter aperiuntur; 'fatim' enim abundanter dicimus, unde et | 5 |
| adfatim, hiscere autem aperiri, {⁴³verbum frequentativum ab hiare}⁴³. |