primvm praecipuum. {⁴³vel 'primum' ante filium et uxorem. 2.636.1
sed Varro rerum humanarum ait permissum a Graecis Aeneae, ut eva-
deret et quod carum putaret auferret; illum patrem liberasse, cum illi
quibus similis optio esset data, aurum et argentum abstulissent. sed
Aeneae propter admirationem iterum a Graecis concessum, ut quod vellet 5
auferret; illum, ut simile, quod laudatum fuerat, faceret, deos penates
abstulisse. tunc ei a Graecis concessum, ut et quos vellet secum et sua
omnia liberaret: quod poeta Veneris praesidio praestitum dicit Aeneae.
petebam pro appetebam et optabam.}⁴³