| stagna stagnum dicitur aqua stans, sed nunc profunda | 1.126.1 |
| maris significat ab eo, quod non nisi nimia tempestate turbantur. | |
| ergo 'stagna' et 'imis vadis refusa' aliud pendet ex alio, quia in- | |
| mobilis aqua in imo maris tantummodo est, {⁴³quam tunc ab imo motu | |
| dicit esse turbatam. graviter commotvs opportune Neptunum ait com- | 5 |
| motum cum maria turbantur, quia plerumque poetae Neptunum pro | |
| mari ponunt}⁴³. et alto prospiciens aut e mari erigens caput, | |
| aut mari providens. {⁴³quidam 'alto' caelo accipiunt, quia ait 'iam | |
| caelum terramque'.}⁴³ |