{⁴³exilivm dictum quasi extra solum.}⁴³ vos o obliqua oratio 2.638.1
est. nam aperte quidem hoc agit, ut relinquatur, latenter vero
aliud: [{⁴³id est voluntatem fugiendi}⁴³] per quod nimia Aeneae ostenditur
pietas, qui nec iustis causis movetur, ut patrem relinquat. {⁴³sane
rhetorica suasio est; deliberatur enim de ipsa re, utrum fugiendum sit. 5
et eius partes ita ponuntur, ut †si qui dissuadent, an supervivendum
patriae. quod ideo aperte non dixit, ne ceteros a fuga dehortari vide-
retur, sed ait 'vos fugite, qui potestis': a tempore 'satis una superque',
ab invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis annos demoror'. sic
quidem et illud colligitur, an debilis patriae superare debeat.}⁴³ 10