caelicolae ad quos nostra pertinet vita, ut 2.641.1
"haud credo invisus caelestibus auras vitales carpis" et
"nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus
ullis debentem" et "igneus est illis vigor et caele-
stis origo". anima enim caeli pars est, {⁴³corpus nostrum,}⁴³ umbra infe- 5
rorum. ideo ergo non posuit generale nomen deorum, et addidit
caelestibus, ne crederentur inferni dii, qui datores vitae non sunt.