| sic o sic positvm adfati discedite corpvs sensus | 2.644,645.1 |
| talis est: praestate mihi vos funebre solatium, id est adfamini me, | |
| ut dici mortuis solet 'vale, vale, vale': {⁴³nam ideo et 'positum' et | |
| 'corpus' dixit:}⁴³ mortem autem ego manu hostis inveniam; nam hic | |
| ordo est. 'miserebitur' vero dixit adfectu eius qui cupiebat interimi, | 5 |
| ut eum hostis quasi miseratus occideret. sic in nono mater | |
| Euryali "aut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invi- | |
| sum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter | |
| nequeo crudelem abrumpere vitam". {⁴³et "vos o potius | |
| miserescite venti". alii sic exponunt: [et] 'miserebitur' id est quod | 10 |
| illi hostili animo fecerint ego misericordiae loco ducam.}⁴³ |