| fvlminis adflavit ventis et contigit igni tria sunt | 2.649.1 |
| fulminum genera: est quod adflat, quod incendit, quod findit: de | |
| hoc autem siluit. fulminatus autem est Anchises, quia se cum Ve- | |
| nere concubuisse iactabat. {⁴³sane afflati tactique dicuntur capti membris, | |
| ut "tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus". | 5 |
| afflavit ventis bene dixit, quia scit, non iaci fulmina, nisi cum flatu | |
| ventorum, ut in VIII "tris imbris torti radios, tris nubis | |
| aquosae addiderant". sane de fulminibus hoc scriptum in recon- | |
| ditis invenitur "quod si quem principem civitatis vel regem ful- | |
| men afflaverit, et supervixerit, posteros eius nobiles futuros | 10 |
| et aeternae gloriae". Fabula sane talis est: cum inter aequales | |
| epularetur Anchises, gloriatus traditur de concubitu Veneris. quod cum | |
| Iovi Venus questa esset, emeruit, ut in Anchisem fulmina mitterentur; | |
| sed Venus cum eum fulmine posse vidisset interimi, miserata iuvenem | |
| in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne caelesti | 15 |
| semper debilis vixit.}⁴³ |