| arma, viri, ferte arma notant hoc critici, quia saepius | 2.668.1 |
| armari aliquos dicit, cum exarmatos nusquam ostendat: qui nesciunt, | |
| non omnia a poeta, ut supra diximus, dici debere. nam | |
| et diem describit, nocte non praemissa. superfluo enim dicuntur ea | |
| quae necesse est fieri. quis enim domum ingressus, non arma de- | 5 |
| ponat? {⁴³vel quia ad auferendum patrem arma deposuerat; vel quia | |
| armis Graecorum fuerat armatus. vocat lvx vltima victos id est | |
| victis moriendum est.}⁴³ |