| manvs inter mutavit accentum praepositio postposita. | 2.681.1 |
| sane 'inter' plerumque pro 'per' ponitur, sed raro apud Vergilium, | |
| ut "hunc inter fluvio Tiberinus amoeno". bona autem | |
| oeconomia ad Iulum venit, dicens eum fuisse inter manus parentum. | |
| 'inter manus' autem, hoc est inter amplexus. non enim possumus | 5 |
| eum illo tempore portatum dicere, quem {⁴³et mox pedibus patris comi- | |
| tem fuisse, et}⁴³ post septem annos legimus et venatum isse et bella | |
| tractasse. mirabile monstrvm τῶν μέσων est: dictum a mon- | |
| strando, {⁴³id est monendo}⁴³. et refertur ad praesens eius significatio. | |
| 'prodigium' autem est quod in longum tempus dirigit significationem. | 10 |