| fvndere lvmen apex 'apex' proprie dicitur in summo | 2.683.1 |
| flaminis pilleo virga lanata, hoc est in cuius extremitate modica | |
| lana est: quod primum constat apud Albam Ascanium statuisse. | |
| modo autem summitatem pillei intellegimus. tangit autem, ut fre- | |
| quenter diximus, latenter historiam. item hoc quoque de igni ad | 5 |
| Servium Tullium pertinet. nam cum Tarquinius cepisset Vericula- | |
| nam civitatem, ex captiva quadam in domo eius natus est Servius | |
| Tullius. qui cum obdormisset, caput eius subito flamma corripuit: | |
| quam cum vellent restinguere, Tanaquil, regis uxor, auguriorum | |
| perita, intellegens augurium, prohibuit. flamma puerum cum somno | 10 |
| deseruit: unde intellexit, eum clarum fore usque ad ultimam vitam. | |
| perite sane lucem dixit, non ut in septimo "tum fumida lu- | |
| mine fulvo": nam et illic splendor quidem est, sed cum fumo, qui | |
| semper causa lacrimarum est. in Ascanio autem solus ostenditur | |
| splendor. {⁴³Suetonius tria genera pilleorum dixit, quibus sacerdotes utun- | 15 |
| tur, apicem, tutulum, galerum: sed apicem pilleum sutile circa medium | |
| virga eminente, tutulum pilleum lanatum metae figura, galerum pilleum | |
| ex pelle hostiae caesae.}⁴³ |