| sacros restingvere fontibvs ignes {⁴³religiosos.}⁴³ non | 2.686.1 |
| quos tunc 'sacros' sciebant, sed quos mox probarunt. {⁴³sanctos | |
| restingvere fontibvs ignes] [et] bene 'fontibus', non aquis. 'sanctos' vero, | |
| ut venerabilius fieret. sane 'sanctum' est interdum non idem quod | |
| 'sacrum', neque idem quod 'religiosum'; interdum non aliud quam | 5 |
| 'sacrum'. hic ergo 'sanctos' sacros accipiemus, quippe quo loco auspicia | |
| fierent, sicut ex Anchisae persona ostenditur, cum dicit 'oculos ad sidera | |
| laetus extulit' et 'da deinde auxilium pater atque haec omnia firma'. | |
| aliter 'sanctum' accipi per singula loca dicitur.}⁴³ |