intonvit laevvm sinistrum, prosperum, quia caeleste 2.693.1
est; {⁴³quae enim nobis laeva sunt <caelestibus> dextra sunt,}⁴³ ut diximus
supra. 'sinistrum' autem a sinendo dictum, quantum ad auguria
pertinet, quod nos agere aliquid sinat, {⁴³unde alibi "siquem numina
laeva sinunt". sed hoc loco pontificalis inducitur disciplina. nam 5
ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii
†pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo con-
firmationem; subiungit enim 'vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum'. prosperum, quia sereno caelo sive audita, sive visa
fuerint: quod hic utrumque ostendit 'subitoque fragore intonuit laevum', 10
quod ad auditum scilicet pertinet. iterum adiunxit quod ad visum per-
tinet 'et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce
cucurrit'. hoc autem auspicium cum de caelo sit, verbo augurum maxi-
mum appellatur. sinistras autem partes septentrionales esse augurum
disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte significatiora esse fulmina, 15
quoniam altiora et viciniora domicilio Iovis}⁴³.