idaea clarvm se condere silva stellae huius cursus 2.696.1
ita significat Troianos conglobatos ad domum Aeneae Idam petere.
quod dicit 'multa cum luce' ostendit claros; quod 'signantem vias'
scintillas quasdam dicit relictas, quae ostendunt remansuros in di-
versis partibus socios; quod 'longo limite', ostendit errorem; quod 5
'sulcum' dicit, significat longum 'maris aequor arandum';
quod ait 'sulphure fumant' divini ignis odor ostenditur; {⁴³fulgura
enim odor sulphuris sequitur;}⁴³ ex fumo autem mors Anchisae, sicut
eius oratio sequens indicat. 'cedo equidem', quasi {⁴³dicat,}⁴³ licet sciam
me esse moriturum. et bene quamdiu vivit Anchises, totum ei 10
conceditur. {⁴³quidam fumo bellum, quod in Italia futurum erat, signi-
ficari tradunt.}⁴³