{⁴³dii patrii servate domvm servate nepotem: vestrvm hoc avgv- 2.702.1
rivm hic ostendit, Anchisen ea quae optabat per impetrationem augurii
meruisse: augurium enim est exquisita deorum voluntas per consulta-
tionem avium aut signorum. perite ergo signum de caelo 'augurium'
dixit. ideo et adiecit 'servate domum', id est genus, familiam: 'ser- 5
vate nepotem', a quo certum erat Romanam prolem propagatum iri.}⁴³