ergo age quia consensisti, et ignis propinquat. 'age' 2.707.1
autem non est modo verbum imperantis, sed hortantis adverbium,
adeo ut plerumque 'age facite' dicamus et singularem numerum
copulemus plurali. cervici 'cervix' cum numero singulari dici-
tur, collum significat; si plurali utamur, superbiam ostendimus, ut 5
in Verrinis "frange cervices".