vrbe egressis hic ablativo iunxit, ut Horatius "egres- 2.713.1
sum magna me accepit Aricia Roma". Sallustius accusativo,
ut "raro egressa fines suos". ergo utrumque dicimus. tvmv-
lvs modo terra tumens, alias sepulcrum. prudenter autem circa
turbatos pluribus utitur praeceptis, [{⁴³diversa signa dat}⁴³] quia scit, 5
timoris comitem esse oblivionem. templvmqve vetvstvm de-
sertae cereris bene Cereris fanum ante urbem <esse facit>, quae
dea rusticorum est. et librate Aeneas et Cereris templum et ve-
tustum elegit, ad quod nec viris erat aditus, sicut hostes putabant:
nam Aeneas scit, ante esse profanatum: nec praedae spe Graeci 10
poterant duci.