| iam caelvm terrasqve aut ordo est 'ausi estis sine meo | 1.133.1 |
| numine tantas moles tollere et caelum terrasque turbare'? aut certe | |
| illud est, quod tria haec numina, licet divisa imperia teneant, vi- | |
| dentur tamen invicem regni totius habere potestatem, sicut et ipsa | |
| elementa quae retinent physica inter se quadam ratione iunguntur. | 5 |
| quod et ipsorum numinum sceptra significant. Iuppiter enim trifido | |
| utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto tricerbero. multi enim quae- | |
| runt, cur modo Neptunus de alienis conqueratur elementis. {⁴³aut | |
| certe 'terram' pro mari posuit, ab eo quod continet id quod continetur, | |
| quia ipse dicitur Ἐνοσίχθων et Ἐνοσίγαιος, id est movens terram. et | 10 |
| caelum pro aëre; constat enim terram cum aqua in aëre libratam. | |
| meo sine nvmine hoc est 'et laxas sciret dare iussus habenas'. nv- | |
| mine venti distingue 'numine', ut 'venti' convicium sit.}⁴³ |