| vacvis magnis, quippe illic erant omnia. {⁴³alii 'vacuis' | 2.761.1 |
| pro vacuatis intellegunt, ut sit nomen pro participio; aut 'vacuis' a | |
| nobis; aut certe 'vacuis' latis.}⁴³ ivnonis asylo templo: unde nullus | |
| possit {⁴³ad supplicium}⁴³ extrahi. dictum 'asylum' quasi 'asyrum'. {⁴³alii | |
| 'asylum' ideo dictum, quod nullus inde tolleretur, id est quod συλᾶ- | 5 |
| σθαι, hoc est abripi, nullus inde poterat; vel quod fugienti illuc spolia | |
| non detraherentur; σῦλα enim Graece aut furta aut spolia dicuntur.}⁴³ | |
| hoc autem non est in omnibus templis, nisi quibus consecra- | |
| tionis lege concessum est. primo autem apud Athenienses statutum | |
| est ab Herculis filiis, quos insequebantur hi, qui erant a patre | 10 |
| oppressi, sicut docet in duodecimo Statius. hoc asylum etiam | |
| Romulus imitatus est: unde est "quem Romulus acer | |
| asylum rettulit", non 'statuit'. {⁴³quem locum deus †Lucoris, sicut | |
| Piso ait, curare dicitur. sunt quidam qui dicunt, ideo Graecos in | |
| templo Iunonis, quod asylum erat, praedam convexisse vel captivos | 15 |
| conclusisse, quod ibi caedem fieri non liceret: et ideo feminas et pueros | |
| clausos, quod imbellis esset aetas et sexus, quibus etiam hostes parcere | |
| consueverunt.}⁴³ |