| {⁴³lydivs thybris] quia per Tusciam fluit. Tusci enim a | 2.781.1 |
| Lydis originem ducunt.}⁴³ lydivs thybris Tuscus, dictus 'Lydius' | |
| a fratre Tyrrheni. nam Lydus et Tyrrhenus duo fratres, cum | |
| eos provincia una non ferret, in sortem miserunt, ut divisis copiis | |
| proficisceretur unus ad novas sedes quaerendas. profectus Tyrrhe- | 5 |
| nus est, qui ex suo nomine Tuscos Tyrrhenos vocavit. Lydia autem | |
| dicta est, in qua frater remanserat. unde nunc traxit, ut 'Lydium' | |
| diceret. Tusci autem a frequentia sacrificii dicti sunt, hoc est ἀπὸ | |
| τοῦ θύειν. constat namque, illic a Tage aruspicinam repertam, ut | |
| Lucanus meminit "sed conditor artis finxerit ista Ta- | 10 |
| ges". {⁴³apud Tuscos etiam togae usus est; nam hoc habitu in Lydia | |
| Iovis simulacrum fuisse dicitur.}⁴³ |