lvcifer idae ut Troianis videtur. sic alibi "tibi deserit 2.801.1
Hesperus Oetam" {⁴³secundum persuasionem eorum, qui circa montes
habitant}⁴³; illinc enim oriri vel occidere putantur sidera, unde videri
vel incipiunt, vel desinunt. {⁴³hoc est autem quod ei Venus promisit
"numquam abero". Varro enim ait hanc stellam Luciferi, quae 5
Veneris dicitur, ab Aenea, donec ad Laurentem agrum veniret, semper
visam, et postquam pervenit, videri desiisse: unde et pervenisse se
agnovit. bene autem poeta diligentia sua dierum horis hic quae aguntur
accommodat; ut hoc loco, quod de patria cum patre et filio discedit
Aeneas, ait 'surgebat'.}⁴³ 10