| incerti qvo fata ferant quia quisquis navigat, licet mente | 3.7.1 |
| destinet locum, quo tamen feratur incertus est. {⁴³incerti] [ergo] non | |
| 'ignari', quibus dictum erat, ut Italiam peterent; sed 'incerti', ubinam | |
| esset Italia.}⁴³ vbi sistere detvr a praeteritis tractum est, quia | |
| nec in Thracia permansit, nec in Creta. {⁴³vbi sistere detvr propter | 5 |
| diuturnum errorem et quia, sicut dictum est, ad multa delatus loca est. | |
| aut propter dubietatem oraculorum: certum enim erat, nos a Troia debere | |
| proficisci, incertum tamen, ubi esset consistendum.}⁴³ |