| dvm fortvna fvit scilicet bona. et simul ostendit fidem | 3.16.1 |
| cum felicitate deficere. sane sciendum, quotienscumque fortunam | |
| solam dicimus, felicitatem intellegi: unde et fortunatos tantum feli- | |
| ces, et infortunatos solos infelices vocamus. litore cvrvo per- | |
| petuum epitheton litorum est: nam quod in sexto ait "tunc | 5 |
| se ad Caietae recto fert litore portum" significat eum ita navi- | |
| gasse, ut non relinqueret litus. prima loco quia apud Cretam | |
| alia fecit. modo autem Aenum significat, ut Sallustius "Aenum | |
| et Maroneam viamque militarem". quamquam Homerus dicat | |
| inde auxilia ad Troiam venisse: ergo iam fuerat. Euphorion et | 10 |
| Callimachus hoc dicunt etiam, quod Aenum dicatur a socio Ulixis | |
| illic sepulto eo tempore, quo missus est ad frumenta portanda. | |
| fatis iniqvis bene quid sit futurum praeoccupat. |