| avspicibvs coeptorvm opervm Iovi, qui arcis deus est; | 3.20.1 |
| Apollini propter auguria; Libero causa libertatis. nam dii alii si | |
| invocentur ad privatam pertinent causam: unde de Didone legimus | |
| "Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae" | |
| propter nuptias: quamvis enim rei publicae utilitas simularetur, erat | 5 |
| tamen etiam specialis causa Didonis. similiter et hic Aeneas sacri- | |
| ficat Veneri. quod autem de Libero diximus, haec causa est, ut | |
| signum sit liberae civitatis: nam apud maiores aut stipendiariae | |
| erant, aut foederatae, aut liberae. sed in liberis civitatibus simu- | |
| lacrum Marsyae erat, qui in tutela Liberi patris est. {⁴³sed auspicia | 10 |
| omnium rerum sunt, auguria certarum; auspicari enim cuivis etiam | |
| peregre licet, augurium agere nisi in patriis sedibus non licet. peri- | |
| tissime ergo Vergilius veteris consuetudinis meminit cum facit Aeneam, | |
| quia peregre, id est in Thracia agit, auspicantem, id est 'auspicibus | |
| coeptorum operum'.}⁴³ | 15 |