| cymothoe nomina deorum plerumque de causis sunt ficta | 1.144.1 |
| ab elementis, quae numina dici voluere maiores, ut 'Cymothoe', | |
| id est cursus fluctuum, ἀπὸ τοῦ θέειν τὸ κῦμα. triton deus | |
| marinus, Neptuni et Salaciae filius, deae marinae ab aqua salsa | |
| dictae. adnixvs antiquum est, ut 'conixus', quibus hodie non | 5 |
| utimur; dicimus enim 'adnisus' et 'conisus'. sed et multa alia | |
| usus contra antiquitatem vindicavit. illi enim 'parsi' dicebant, nos | |
| dicimus 'peperci'. item nos dicimus 'suscepi', illi dicebant 'succepi', | |
| ut "succepitque ignem foliis". {⁴³adnixvs zeugma est, 'adnixi' | |
| enim debuit dicere, ut paulo post "haud aliter puppesque tuae | 10 |
| pubesque tuorum, aut portum tenet". ergo 'adnixus' ad Tritonem | |
| tantum pertinet, quia Cymothoen iuvabat. quibusdam sane non videtur | |
| zeugma, quia 'adnixus', non 'conixus'. ordo tamen est 'Cymothoe simul | |
| et Triton acuto detrudunt naves scopulo', ab aris scilicet in quas "tris | |
| Notus in s. l. t".}⁴³ | 15 |