| {⁴³telorvm seges multitudo. Plautus Aulularia "sti- | 3.46.1 |
| mulorum seges". sane putatur non verisimile iaculis coniectis puerum | |
| occisum, nam repugnat cum illo "Polydorum obtruncat": nam | |
| et misisse radices iacula mirum est, nisi monstruosum sit.}⁴³ increvit | |
| reviruit. traxit autem hoc de historia Romana. nam Romulus, | 5 |
| captato augurio, hastam de Aventino monte in Palatinum iecit: | |
| quae fixa fronduit et arborem fecit. vituperabile enim est, poetam | |
| aliquid fingere, quod penitus a veritate discedat. denique obicitur | |
| Vergilio de mutatione navium in nymphas; et quod dicit per aureum | |
| ramum ad inferos esse descensum; tertium, cur Iris Didoni comam | 10 |
| secuerit. sed hoc purgatur Euripidis exemplo, qui de Alcesti hoc | |
| dixit, cum subiret fatum mariti. |